Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1ciatur mobile per Poſtulatum, etiam mouetur ſeparatum à potentia mo­
trice per hypoth.
6. igitur non conſeruatur à potentia motrice per Ax.
10. igitur nec à causâ primò productiua.
Theorema 145.
Hinc ab alia causâ conſeruari neceſſe eſt impetum: Probatur, quia impe­
tus non eſt à ſe, quia deſtruitur aliquando per Ax. 14. igitur conſeruatur
ab alio per Ax.14. num.
1. non à cauſa primò productiua per Th.144.igi­
tur ab alia, eaque applicata per Ax. 10. quæcumque tandem illa ſit, ali­
quando cauſam primam eſſe demonſtrabimus;
nunc verò ſufficiat dixiſ­
ſe dari aliquam cauſam reuerâ applicatam, quæ ipſum conſeruat impe­
tum; immò ex hac ipſa rerum conſeruatione argumentum aliquando
ducemus, quo Deum ipſum exiſtere demonſtrabimus.
Theorema 146.
Si impetus conſeruaretur à cauſa primò productiua, nunquam deſtruere­
tur, quamdiu eſſet applicata.
Demonſtratur, quia eſſet cauſa neceſſaria
(nam de hac ipſa loquor) igitur ſemper ageret, igitur ſemper con­
ſeruaret, quod eſt contra experientiam;
nam reuerâ impetus pro­
ductus deorſum à corpore graui motu naturaliter accelerato deſtruitur,
vt patet;
præterea ſi corpus graue conſeruaret impetum primò produ­
ctum, non produceret nouum contra experientiam;
quippe cauſa ne­
ceſſaria non plùs agit vno inſtanti quàm alio, per Ax.12. adde quod im­
petus deſtruitur ad exigentiam alterius, quidquid tandem illud ſit per
Ax.14. num.2. & 3. ſed cauſa primò productiua impetus non nouit rerum
exigentiam;
igitur illi facere ſatis non poteſt; ex hoc etiam capite cau­
ſæ primæ exiſtentiam ſuo loco demonſtrabimus.
Scholium.
Obſeruabis primò rem quamlibet ideo deſtrui, quia ceſſat cauſa con­
ſeruans illam conſeruare;
quippe quod deſtruitur eo inſtanti dicitur de­
ſtrui, quo primò non eſt, ſeu quo incipit primò non eſſe; atqui incipit
primò non eſſe ſeu deſinit eſſe, cum deſinit conſeruari.
Secundò obſeruabis præclarum naturæ inſtitutum, quod etiam ex ipſis
hypotheſibus conſtat, quo fit vt qualitates quæ carent contrario à cauſa
primò productiua conſeruentur, vt lumen;
ne ſi ab alia conſeruarentur,
deſtruerentur vmquam;
cum earum deſtructionem nihil exigeret per
Ax.14.n.2. & 3. at verò qualitates, quæ contrarias habent:
ſi quæ ſunt,
à cauſa primò productiua minimè conſeruantur;
cum enim ideo con­
trarium dicatur deſtruere contrarium, quia exigit eius deſtructionem, id
eſt, ne conſeruetur amplius;
certè vt cauſa conſeruans ceſſet conſeruare,
debet noſſe illam exigentiam; atqui nulla cognitione pollent cauſæ illæ
motrices naturales, de quibus eſt quæſtio.
Theorema 147.
Tamdiu conſeruatur impetus, quamdiu nihil exigit eius destructionem; quia
deſtruitur tantùm ad exigentiam alicuius, quidquid tandem illud ſit, de

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index