Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1ſeu vitri, maiore vi corpora deorſum truderet; quia maior cauſa maio­
rem effectum producit per Ax.2. Sextò poſt refractionem lineam mutat
radius luminis; igitur deorſum rectà non pelleret.
Septimò radij traie­
cti per vitrum maiore vi deorſum pellerent quàm per lignum, vel ſpon­
giam; quippè per hæc corpora traiecti ſecundum authores huius ſenten­
tiæ diſtrahuntur propter obliquitatem pororum.
Octauò denique radij
profecti à Sole iuxta ortum, vel occaſum ſunt valdè obliqui; igitur non
truderent deorſum rectà.
Nec eſt quod prædicti àuthores confugiant ad experientiam, qua
ſcilicet videmus tripudiantes atomos in radio ſolari immerſas; igitur
agitantur ab ipſo radio, quod maximè accidit in linea vſtoria, cuius
effectus veriſſimam rationem ſuo loco afferemus, cum de lumine.
Sextò, ſunt denique multi, iique ex ſeuerioribus Peripateticis, qui
exiſtimant grauia moueri deorſum à generante, quod expreſſis verbis
traditum eſt ab Ariſtotele l.8. phyſ. cap.4. iuxta principium illud vniuer­
ſaliſſimum; Quidquid mouetur; ab alio mouetur; ſed profectò ij ipſi, qui
motum grauium generanti tribuunt, tanquam principi cauſæ, non ne­
gant ineſſe grauibus grauitatem, quæ ſit principium actiuum minus
principale motus;
ad quem etiam, vt ipſi exiſtimant, forma ſubſtantialis
concurrit;
In hoc quippe conueniunt omnes tùm ſectarum Principes,
tùm recentiores:
quidquid ſit etiam ex iis ipſis datur motus naturalis,
qui eſt à virtute proxima intrinſeca; hoc ipſum etiam ſenſit Ariſtoteles
lib.4. de cælo cap. 3. t.
25. vbi ait grauibus & leuibus ineſſe principium
actiuum ſuorum motuum;
immò ſi totum cap.4. l.8. phyſ. attentè lega­
tur, vbi dicit moueri à generante, haud dubiè intelligetur nihil aliud in­
tendiſſe Ariſtotelem quàm grauia à generante, inſtanti, quo generan­
tur, accipere actum primum huius motus; id eſt virtutem, à qua poſ­
ſint reduci ad actum ſecundum, id eſt ad ipſum motum, de cuius rei ve­
ritate iam mihi non eſt laborandum.
Igitur non mouetur corpus graue à cauſa primâ, licèt hæc concurrat
cum aliâ ad eius motum, nec ab aëre, nec à virtute magnetica, quæ in­
ſit terræ, nec adductis, reductiſque filamentis, nec à cælo pellente, nec
à vi ſympathicâ, nec à generante proximè & immediatè;
quia fortè iam
interiit, nec ab vllo alio extrinſeco, vt conſtat inductione;
igitur ab ali­
quâ vi intrinſecâ, quidquid ſit, de qua alibi: hæc omnia paulò fuſiùs
tractauimus, quia in hoc vno Theoremate totam motus naturalis rem
verti iudicamus.
Theorema 2.
Motus naturalis est aliquid distinctum realiter à mobili: Probatur;
mobile ipſum aliquando quieſcit per hypoth.4.lib.1. igitur eſt ſine mo­
tu;
igitur ſeparatum à motu; igitur realiter diſtinctum per Ax.2. lib.1.
hoc etiam probatus per Th. 1.lib. 1. Et certè mirari ſatis non poſſum
aliquos recentiores non poſſe concipere, vt ipſi aiunt, motum eſſe ali­
quid ab ipſo mobili diſtinctum;
nam quotieſcunque duo prædicata, vel

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index