Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
< >
page |< < of 491 > >|
1deſtruitur à corpore reſiſtente eo modo, quo diximus, & dicemus infrà.
Secundò, quia determinari poteſt ad omnem lineam.
Impetus violentus eſt, qui eſt ab extrinſeco, de quo agemus infrà, &
iam ſuprà in lib.1. multa ſunt de eo demonſtrata.
Theorema 15.
Impetus naturalis corporis grauis intenditur dum hoc ipſum deſcendit in
medio libero; demonſtratur, Impetus nouus producitur in ſecundo, ter­
tio, quarto, &c.
inſtantibus per Th.12. ſed productus in primo conſer­
uatur ſecundo, per Th.9. productus ſecundo conſeruatur tertio, produ­
ctus tertio conſeruatur quarto per Th.13. igitur ſecundus additur tertio,
tertius primo, ſecundo, quartus primo, ſecundo, & tertio, &c.ſed impetus
additus alteri facit intenſiorem impetum per Ax.1. igitur impetus natu­
ralis intenditur, quod crat demonſtrandum.
Theorema 16.
Hinc motus naturalis deorſum acceleratur; hoc ipſum ſuppoſui ſuprà
Quod eſſet in hyp.1.2.3. iam verò demonſtro propter quid eſt;
ſie enim
hypotheſis in Theorema conuerti poteſt, vt ſæpè monuimus in metho­
do;
igitur probatur hoc Theorema facilè; creſcit impetus in corpore gra­
ui, quod tendit deorſum in libero medio per T. 15. igitur creſcit cauſa
motus;
nam impetus eſt cauſa immediata motus naturalis per Th. 51.
ſed quâ proportione creſcit cauſa, debet creſcere effectus per Ax.2. igi­
tur motus naturalis deorſum creſcit, id eſt acceleratur, id eſt fit velo­
cior, quod erat dem:
nec eſt quod aliquis exiſtimet hic à me committi
vitioſum argumentationis circulum;
quippe probaui ſuprà creſcere im­
petum, quia creſcit motus;
iam verò probo creſcere motum, quia creſ­
cit impetus; nam primò probaui produci nouum impetum in Th.12. eo
quod ſecundo inſtanti.
v.g. ſit eadem cauſa neceſſaria applicata non im­
pedita, igitur tàm debet agere ſecundo quàm primo inſtanti, hæc fuit
mea probatio à priori;
ſecundò verò probaui ex hypotheſi certa; quia
ſcilicet creſcit motus, cuius veritatem cognoſco ſenſibiliter in ſe, vnde
ſuppono tantùm de illa quod ſit;
igitur nullus committitur circulus; nam
diuerſa eſt omninò cognitio.
Prima ſcilicet qua cognoſco de motu na­
turaliter accelerato quod ſit, quæ mihi, & ruſtico communis eſt.
Secun­
da verò qua non modò cognoſco de motu illo quod ſit acceleratus, ve­
rùm propter quid ſit acceleratus, id eſt cauſam huius accelerationis, id
eſt propter quam attributum hoc ineſt ſubiecto, & hæc eſt vera demon­
ſtratio à priori; porrò in Phyſica de effectu ſenſibili ſupponi debet quod
ſit, hoc enim percipitur ſenſu.
v. g. ſupponam in Phyſica quod ſit motus
acceleratus, quod ignis ſit calidus, Sol lucidus, nix candida, vinum ru­
brum, &c.
at verò demonſtrabo propter quid hæc ſint, ſed de his
ſatis.
Scholium.
Obſeruabis etiam aliud naturæ inſtitutum, quo ſcilicet factum eſt, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index