Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 491 > >|
1tur per horizontalem, quæ conueniat cum eadem linea directionis,
iactus eſt longior toto illo ſpatio, quod nauis decurrit, dum iactus
durat;
breuior tamen, ſi in partem oppoſitam fiat iactus in hoc ca­
ſu, ſi nauis æqualem impetum imprimeret, deorſum rectà ferretur
mobile motu naturali;
imò ſagitta poſſet retorqueri in iaculatorem:
ſi terra eſſet vtrimque peruia, lapis demiſſus per multa annorum
millia libraretur; non tamen eſſet motuus perpetuus.
10[Figure 10]
De motu reflexo.
1. MOtus reflexi vera cauſa eſt impetus prior, ad nouam li­
neam determinatus ab occurrente obice;
planum refle­
ctens eſt cauſa nouæ determinationis ſuo modo;
cauſam enim di­
co eam, ex qua aliquid ſequitur:
ex gemina determinatione, noua,
ſcilicet, per ipſam perpendicularem erectam in puncto contactus,
& priore per lineam incidentiæ, ab eodem puncto contactus pro­
pagatam, fit determinatio mixta per lineam reflexionis;
quæ omnia
patent ex terminis:
hinc nullus impetus producitur à plano refle­
ctente;
quippe prior poteſt determinari ad nouam lineam: adde,
quòd planum, quod caret impetu, impetum producere non poteſt.
2. Imò nihil impetus deſtruitur in reflexione pura per ſe; quia ni­
hil impetus eſt fruſtrà per ſe in pura reflexione;
multus tamen im­
petus deſtruitur per accidens, tùm ab ipſo attritu tùm mollitie
& ceſſione, tùm preſſione:
hinc ſuppoſito eodem iactu, perpendi­
cularis reflexa eſt omnium reflexarum minima;
quia per eam li­
neam maximus ictus infligitur;
igitur maxima eſt partium colliſio,
& preſſio: hinc etiam corpora duriora longiùs reflectuntur, per ipſam
quoque perpendicularem, dum planum reflectens ſit æquè durum.
3. Determinatio noua dupla eſt prioris, poſita linea incidentiæ
perpendiculari, & poſito etiam plano reflectente immobili;
quia
alioquin anguli reflexionis non eſſent æquales angulis incidentiæ:

ſi globus reflectens ſit æqualis impacto, æqualis eſt ceſſio reſiſtenciæ
cùm ſit æquale agens reſiſtenti, perid enim reflectens reſiſtit, per
quod eſt:
igitur, ſi æqualis reſiſtit, & cedit, certè æqualiter ce­
dit, & reſiſtit:
hinc noua determinatio æqualis eſt priori: hinc glo­
bus impactis ſiſtit immobilis; quia ex duabus determinationibus
oppoſitis neutra præualet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index