Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1plus, determinatio noua eſt dupla prioris, minùs vna quarta,
&c.
ratio eſt, quia in ea proportione globus reflectens cedit, in
qua mouetur, igitur tantùm detrahitur determinationis impacto
globo, quantùm additur motus reflectenti: at verò noua determina­
tio per lineam incidentiæ obliquam, eſt ad nouam per ipſam per­
pendicularem, vt ſinus rectus anguli incidentiæ ad ſinum totum.
9. In hac hypotheſi lineæ reflexæ omnes ſunt ſupra prædictam
tangentem, ſeu ſectionem plani, maiores, vel minores, pro diuerſa
menſura diagonalis:
in ſuperiori verò hypotheſi æqualium globo­
rum, ſunt omnes in ipſa ſectione plani: ſi denique globus impactus
ſit maior alio, omnes ſunt infra prædictam ſectionem.
Porrò in hac
hypotheſi vltima, determinatio noua per ipſam perpendicularem
eſt minor priore:
hinc non modò nulla fit reflexio in perpendicula­
ri, ſed linea directa vlteriùs propagatur; quia prior determinatio
præualet.
10. Detrahitur priori portio æqualis rationi globorum; v. g. glo­
bus reflectens eſt ſubduplus impacto de trahitur priori determina­
tioni vna ſecunda;
eſt ſubquadruplus, vna quarta; atque ita dein­
ceps:
ratio patet ex dictis: in linea verò incidentiæ obliqua, deter­
minatio eſt ad determinationem in perpendiculari, vt ſinus rectus
anguli incidentiæ ad ſinum totum: linea demum reflexa eſt modò
maior, modò minor pro diuerſa diagonali.
11. Si duo globi æquales in ſe inuicem impingantur æquali mo­
tu, per lineam connectentem centra, vterque æquali motu priori re­
troagitur;
quia æqualis in æqualis æqualem impetum imprimit: non
eſt tamen motus reflexus;
quia totus prior impetus deſtruitur, vt
patet ex dictis:
ſi autem inæquali motu concurrant, retroaguntur
iiſdem motibus, permutando; quod etiam clarum eſt: hinc egre­
gium paradoxum, ſi quod aliud conſequitur, ſcilicet, globum A, v.
g. æqualem motum imprimere globo B, ſiue hic moueatur, ſiue
quieſcat.
12. Si verò linea incidentiæ ſit obliqua, vterque globus reflecte­
tur prorſus vt à plano immobili:
hinc reflexio ſit ad angulos æqua­
les, & lineæ omnes reflexionis ſunt æquales: ratio eſt;
quia, quantùm
detrahit globus reflectens reſiſtendo, tantùm addit in partem op­
poſitam repellendo, poſitiuo niſu, vel impetu: quòd ſi alter globus
maiore, vel minore motu moueatur, vel ſi globi ſint inæquales,
cum æquali motu, vel inæquali, res etiam determinari poteſt ex
præmiſſis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index