Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 1.
Datur motus circularis. Probatur infinitis ferè experimentis; primò in
librâ cuius brachia motu tantùm circulari deſcendunt.
Secundò in ve­
cte, qui etiam mouetur circulari motu;
Tertiò in turbine, rota molari,
liquore contento intra vas ſphæricum; Quartò in funependulo vibrato.

Probatur ſecundò;
quia poteſt imprimi impetus vtrique extremitati ci­
lindri in partes oppoſitas, ſit enim cilindrus, vel parallelipedum LC,
cuius extremitati imprimatur impetus, per lineam CP, itemque extre­
mitati L æqualis per lineam LG oppoſitam CP. Dico, quod mouebitur
circulariter circa centrum K, ita vt extremitas L conficiat arcum LB &
C arcum CE;
nec enim C moueri poteſt per CP neque L per LM;
quippe cùm ſit æqualis impetus, neutra extremitas præualere poteſt:
non
vtraque, quia MP eſt maior LC;
nec dici poteſt neutram moueri, cum
moueri poſſit L per arcum LT, & C per arcum CS;
quippe impetus
eſt indifferens ad omnem lineam; & hæc eſt ratio à priori circularis
motus de qua fusè infrà.
Obſeruabis motum circularem ab iis negari, qui ex punctis mathema­
ticis continuum componunt;
quia ex eo ſequeretur non poſſe dari mo­
tum continuum velociorem, vel tardiorem, quod ridiculum eſt;
ſi enim
punctum Q æquali tempore moueatur cum puncto C certè arcus QR
quem percurrit eo tempore, quo C percurrit arcum CS, eſſet æqualis
arcui CS, quod eſt abſurdum;
quod certè ne admittere cogantur, mo­
tum circularem negant, quod æquè abſurdum eſt;
præſertim eum ad vi­
tandum motum circularem infinita quoque abſurda deglutiant, ma­
nifeſtis experimentis contradicant, oculos ipſos intuentium præſtigiis
illudi aſſerant, ferreum vectem dum mouetur in mille partes diffringi
etiam iurent; ſed hæc omitto.
Theorema 2.
Niſi impediretur impetus determinatio per lineam rectam, non daretur mo­
tus circularis ſaltem in ſublunaribus. v. g. niſi impediretur determinatio
impetus, qui ineſt puncto L per lineam LM;
haud dubiè non mouere­
tur per arcum LB, ſed per rectam LM; igitur ille motus non eſſet cir­
cularis.
Theorema 3.
Hinc motus circularis oritur ex recto impedito in ſingulis punctis: dixi in
ſingulis punctis;
quia licèt in puncto L impediretur, non tamen in ſe­
quenti;
eſſet quidem noua linea determinationis, non tamen curua; ſi
tamen in ſingulis punctis impediatur æquali ſemper radio, haud dubiè
eſt circularis.
Obſeruabis dictum eſſe ſupra in ſublunaribus quia corpora cœleſtia
mouentur motu circulari non habita vlla ratione motus recti, de quo
ſuo loco.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index