Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 491 > >|
1tati, rumpetur iuxta primam illam extremitatem: ſi denique pon­
ticulo ſuppoſito tendatur, vel pondere deprimente, in eo puncto
rumpetur.
Ratio communis iſtorum omnium eſt: quia inter illas
duas partes fieri debet diuiſio per ſe, quarum vna mouetur, ſecùs
alia; vel quarum vtraque in partes oppoſitas mouetur.
5. Vt quodlibet pondus faciliùs trahatur, ſinguli equi trahere
debent fune communi, potiùs quàm bigati;
quia tunc nihil ferè pe­
rit impetus:
cùm plures idem pondus trahunt, agunt actione com­
muni, alioqui ſinguli in toto pondere ſuum impetum producerent;
igitur ſinguli ſeorſum trahere?
eſſent, quod falſum eſt: ideò currus
paulò poſt initium motus faciliùs mouetur;
quia aliquid impetus
priùs producti remanet: hinc etiam rupto fune, quo trahitur currus,
currus ipſe modicum tempus adhuc mouetur.
6. Si, dum quis trahit toto niſu magnum aliquod pondus, funis
rumpatur, pronùs corruit: quia maiorem impetum in ſe producit,
totum, ſcilicet, illum, quem in toto pondere produxiſſet eo inſtan­
ti, quo rumpitur finis, qui reuerà maior eſt, propter impedimen­
tum, ex præmiſſis principiis, maiorique applicatione potentiæ, ner­
uorum tenſione, &c.
dum trahitur vnco an nullus immobilis ver­
sùs nauim, nauis fertur versùs littus; dum pellitur aduersùm littus,
recedit à littore, quia pede, vel genu, imprimitur naui impetus in
contrariam pattem.
7. Cùm trahitur cylindrus vtrinque æqualiter, qui neque flecti,
neque tendi poteſt, nullum impetum accipit;
imò in tractione nul­
lus impetus eſt inutilis:
brachium infligit maiorem ictum, cùm ma­
iorem arcum deſcribit ſuo motu;
quia, ſcilicet, mouetur motu natu­
raliter accelerato:
hinc auerſa manu validior impingitur colaphus,
quàm aduerſa;
quia illa maiorem arcum deſcribit: hinc longius bra­
chium cæteris paribus grauiùs ferit: hinc diu quaſi rotatur bra­
chium, vt longiùs mittatur lapis.
8. Maiore fuſte maior ictus infligitur; quia potentia toto niſu
agens, diutiùs manet applicata maiori, quàm minori;
ſuntque ictus
in ratione ſubduplicata vtriuſque fuſtis;
v. g. fuſtis pendens vnam
libram per maximum arcum impactus, infligit ſubduplum ictum
alterius, quem infligit fuſtis quatuor pendens libras per eundem
arcum impactus:
idem dicatur de miſſo lapide: principium huius
veritatis pendet ex iis, quæ diximus lib. 2. de motu naturali­
ter accelerate, iuxta progreſſionem numerorum imparium,
1. 3. 5. &c.
9. Fuſtis circa centrum immobile vibratus, maximum ictum in-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index