Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 491 > >|
1quia quotieſcunque nouus impetus ad nouam lineam determinatus ac­
cedit priori, non eſt dubium, quin deſtruatur aliquid impetus, quia ali­
quid fruſtrà eſt, vt lib. 1. demonſtratum eſt.
Obſerua ſeptimò, aliud mirabilius, ſcilicet impetum poſſe produci in
eo mobili, cui iam ineſt maior impetus, quàm inſit alteri, à quo nouus
imprimitur; quod certè nunquam fieri poteſt, cum nouus impetus ad
eandem lineam eſt determinatus, ad quam prior impetus, qui mobili
ineſt, iam determinatus eſt.
Obſeruabis octauò; quotieſcunque planum, quod mouetur motu re­
cto, vel deſinit illicò moueri, vel tardiùs mouetur, tunc globus incubans
mouetur vlteriùs, & quaſi proiicitur;
hoc ipſum vidimus in naui: ratio
clara eſt; quia prior impetus in globo productus, qui manet intactus,
ſuum effectum habet.
Obſeruabis nonò, ſi terra moueretur ex hypotheſi Copernici, quæ
tamen falſiſſima eſt, idem Parallelus terreſtris globi inæquali motu mo­
ueretur.
v. g. idem punctum Æquatoris, dum Soli directè reſpondet de
meridie tardiore motu;
oppoſitum verò de media nocte velociùs moue­
retur;
ex qua tamen inæqualitate motus aliqui malè ſuſpicantur æſtum
maris oriri;
quippe licèt fortè aliquis æſtus maris ex illa hypotheſi ſe­
queretur, longè tamen diuerſus ab eo, qui nunc eſt; nam primò, iis omni­
bus qui eidem Meridiano ſubſunt eodem tempore accideret æſtus ſcili­
cet de meridie.
Secundò his, qui propiùs accedunt ad polos longè minor
æſtus eſſet; vtrumque autem falſum eſſe conſtat.
Tertiò, eadem ſemper
hora in ſingulis punctis eiuſdem Paralleli ſeorſim ferueret æſtus; ſed de
his aliàs plura.
Obſeruabis decimò, quò diutius potentia motrix manet applicata, ac­
cedente continenter maiore niſu, maior quoque impetus producitur in
rota, quod clarum eſt; vnde diutiùs deinde rota verſatur.
Obſeruabis vndecimò, trochum in gyros actum ita aliquando verſari,
vt ſtare prorſus immobilis videatur; quia ferreum fulcrum, cui ligneus
conus innititur vel excauato ſibi foramine excurrere vltrà non poteſt,
vel motu centri penitus quieſcente ſupereſt tantùm motus orbis.
Obſeruabis duodecimò, antequam quieſcat trochus, inclinata verti­
gine per aliquod tempus verſari, moxque, vbi decidit, in plano ipſo ad
inſtar globi adhuc rotari;
ſed quia hæc pertinent ad motum mixtum ex
circularibus in libro 9. remitto: & verò multa ſunt in hoc trochi motu,
quæſi attentè conſiderentur, maximam admirationem mouere poſſint.
Obſeruabis decimotertiò, ſi ferrum, quo trochus armatur, ita eſſet
infixum vt reuerâ centrum grauitatis cum puncto contactus plani con­
necteret;
nulla eſſet inclinata vertigo, antequam impetus extinguere­
tur; cur enim potiùs in vnam partem, quàm in aliam.
Obſeruabis decimoquarto aquam in vorticibus facilè circulari motu
conuolui, & aëra, vel halitum in turbinibus;
quia ſcilicet vel nullus, vel
modicus eſt obex: idem dico de nube, fumo, acu magnetica, trocho, vel
ſphæra læuigata in plano leuigato.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index