Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 491 > >|
1dico de grauitate plumbi, &c. nec enim libra plumbi coniuncta cum
alia habet diuerſam grauitatem ab eâ, quam habet ſeparata.
Dixi ad intra; quia ad extra multum iuuat extenſio; ſic maior ignis
longiùs diffundit ſuum calorem;
corpus grauiùs cadens majorem ictum
infligit; Ad hoc Axioma reuocatur iſtud.
1. Omnes partes eiuſdem cauſæ agunt ad extra actione communi, iuxta
eum modum quo illam explicabimus in Metaph. nec punctum Solis ſe­
paratum ad eandem diſtantiam ſuam lucem, caloremque ſuum diffunde­
ret;
ad quam diffundit coniunctum cum aliis; idem dico de igne maiori,
& minori; de quibus omnibus ſuo loco.
Huc etiam reuoca dicta illa
communia.
2. Plures partes cauſa plures partes effectus producunt, & viciſſim.
3. Maior, & perfectior cauſa maiorem effectum producit, & perfectiorem,
& viciſſim.
4. Perfectior effectus, vel imperfectior arguit cauſam perfectiorem, vel im­
perfectiorem, ſuppoſitâ eâdem applicatione;
ſi enim maior eſt applicatio ſine
ratione loci, ſiue ratione temporis; haud dubiè maior erit effectus, vt conſtat.
Axioma XIV.
Quidquid deſtruitur non eſt à ſe. Hoc Axioma geometricum eſt; Quod
enim eſt à ſe, neceſſariò eſt;
cùm à libertate ſeu voluntate alterius non
pendeat;
cum enim primo inſtanti quo res eſt, non ſit à ſe per Axiom. 8.
de ſecundo idem dici debet, quod de primo, vt patet:
quippe id eo
primo inſtanti non eſt neceſſariò, quia ita eſt illo inſtanti, vt poſſit non
eſſe;
ſed etiam ſecundo inſtanti ita eſt vt poſſit non eſſe; igitur non eſt
neceſſariò, igitur pendet ab alio, quod poteſt facere vt non ſit.
Dices poſſe deſtrui ſecundo inſtanti ab aliquo contrario, à quo tamen
non pendet per poſitiuum influxum.
Reſpondeo, non videri quomo­
do deſtrui poſſit, quod influxu poſitiuo non indiget, vt ſit; quid enim
faceret contrarium, quod tantùm exigere poteſt contrarij deſtructio­
nem, quid eſt porro deſtrui, niſi deſinere conſeruari?
quæ omnia fusè
in Metaphyſica demonſtrabimus;
quidquid enim eſt aliquo inſtanti vel
eſt à ſe, vel non à ſe; ſi primùm Deus eſt;
ſi ſecundum ab alio eſt:
quidquid ſit, hoc Axioma certum eſt phyſicè.
Huc reuoca Axiomata ſequentia, quæ ex hoc vno deducuntur.
1. Quidquid eſt, & non eſt à ſe, eſt, ſeu pendet, ſeu conſeruatur ab alio.
Hæc enim ſunt idem, vt conſtat.
2. Quidquid destruitur, ad exigentiam alicuius deſtruitur, ſaltem totius
natura, ne aliquid ſit fruſtrà.
Hoc etiam ex hypotheſibus ſequitur; cum
enim deſtrui ſit idem ac deſinere conſeruari;
certè qui deſinit conſer­
uare inſtanti A potiùs quam inſtanti B, hoc facere non poteſt niſi ali­
quid hoc exigat; ſcilicet iuxta leges naturæ.
3. Tandiu aliquid conſeruatur, quandiu nihil exigit eius deſtructionem.
Hoc ſequitur ex priori, id eſt quandiu eſt eadem ratio, cur ſit, & con­
ſeruetur, quæ erat antè.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index