Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 491 > >|
1
Axioma XV.
Contraria pugnant pro rata. Nec enim alia regula eſſe poteſt; ſic minor
calor minùs deſtruit frigoris; minor impetus minùs deſtruit impetus
contrarij (ſi contrarium habet) quæ omnia conſtant ex hypotheſibus.

Ratio eſt, quia plùs vel minùs contrarij deſtruere, multam habet ex­
tenſionem.
v.g. ſint duo contraria A & B, ſit A vt 20. ſit B vt 5. certè ſi
B deſtruat A ſupra ratam, vel ſupra id, quod ſibi ex æquo reſpondet, id
eſt ſupra 5. cur potius 6. quam 7. 8. &c.
Si infra, cur potius 4. quam 3.
2. &c.
Igitur cum plures ſint termini tùm infra, tùm ſupra 5. cur potius
vnus quàm alius?
atqui vnus tantùm ex æquo reſpondet, ſcilicet 5. ſed
quod vnum eſt determinatum eſt, per Axioma 5. igitur pugnant pro
rata.
Nec dicas A totum deſtrui à B, quòd eſt contra hypotheſim, nam
modicum caloris non deſtruit totum frigus:
in impetu res eſt clariſſima;
adde quod minor cauſa minùs agit per Ax. 13. num.
3. igitur minùs exi­
git; porrò cum dico vnum ab alio deſtrui, intelligo tantùm ex applica­
tione vnius ſequi deſtructionem alterius ſaltem ex parte.
Obſeruabis hæc Axiomata ſaltem maiori ex parte eſſe metaph. quæ
nos fusè in Theorematis metaph.
explicabimus, & demonſtrabimus; ſed
nobis hoc loco ſatis eſt, ſi parem cum phyſicis ſupponas habere cer­
titudinem, quod nemo negabit; conſtátque ex hypotheſibus, licèt ma­
iorem etiam habeant, de qua ſuo loco.
Obſeruabis prætereà nos diutiùs hæſiſſe in præmittendis huic libro
Axiomatis, quod tamen in aliis libris non faciemus.
Postulatum,
Liceat datum corpus impellere, proiicere, deorſum cadens excipere, motus
durationem ſenſibilem, ſpatiumque ſenſibile, metiri, comparare, &c.
Theorema 1.
Motus eſt aliquid realiter diſtinctum à mobili. Demonſtratur; Motus
eſt in mobili, in quo antè non erat per hypoth.
3. & deſinit eſſe in mobili,
in quo antè erat per hypoth.4. igitur mobile eſt, & non eſt motus;
igi­
tur à motu ſeparatum;
igitur realiter diſtinctum per Ax. 2. præterea
moueri, & non moueri ſunt prædicata contradictoria, vt conſtat;
igi­
tur eidem ſimul ineſſe non poſſunt per Ax. 1. igitur cum eo non ſunt
idem;
alioquin ſimul eſſent; igitur alterum illorum eſt diſtinctum à
mobili;
non quies, vt conſtat, quæ eſt tantùm negatio motus, ſeu per­
ſeuerantia in eodem loco;
igitur nullam dicit mutationem; at verò
motus mutationem dicit, per Def. 1. hoc Theorema fusè demonſtrabo
in Metaph.
Theorema 2.
Motus non poteſt dici propriè productus immediatè, vel effectus immedia­
tus cauſæ efficientis.
Demonſt. Motus eſt mutatio, ſeu tranſitus ex loco
in locum per Def. 1. ſed mutatio propriè non producitur;
quippè pro­
ductio tantùm terminatur ad ens;
nihil enim niſi ens produci poteſt;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index