Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 491 > >|
1atqui nulla mutatio dicit tantùm ens; præſertim hæc, quæ tantùm dicit
terminum à quo, ideſt locum relictum;
& terminum ad quem, id eſt lo­
cum immediatum acquiſitum;
nam ſeparato quocunque alio ab ipſo
mobili;
modo ſimul, id eſt eodem inſtanti relinquat primum locum, &
nouum acquirat, omninò mouetur, ſed concretum illud ex loco relicto,
& acquiſito produci non poteſt;
illud autem eſt motus, qui certè non
dicit tantùm locum relictum ſine acquiſito;
alioqui ſi mobile deſtrue­
retur, diceretur moueri;
nec etiam locum acquiſitum ſine priori relicto:
alioqui ſi mobile primò produceretur, diceretur moueri localiter;
igitur
motus neutrum dicit ſeorſim; ſi primum, diceretur deſtructus;
ſi ſecun­
dum, diceretur aliquo modo productus, vel potiùs acquiſitus;
at vtrum­
que coniunctim, ſimulque eſſentialiter dicit motus;
nec enim conci­
pio aliud, dum concipio motum:
porrò vtrumque ſimul ſumptum indi­
uiſibiliter non poteſt dici, vel deſtructum propriè, vel productum; Di­
xi propriè; nam impropriè dici poteſt motus productus.
Dices Motus eſt ens, non à ſe; igitur ab alio; igitur motus eſt pro­
ductus.
Reſpondeo Motum non eſſe ens abſolutum, ſed eſſe mutatio­
nem entis, quæ mutatio eſt concretum quoddam ex ente & non ente;

quòd certè non poteſt dici propriè productum, ſed reſultans, vt relatio;

nam producatur, ſi fieri poteſt;
certè eſt aliquid, quod tam facilè de­
ſtrui poteſt, quam produci;
igitur deſtruatur, & remaneat tantùm en­
titas mobilis, quæ, quo inſtanti priorem locum relinquit, nouum acqui­
rat; certè dicitur adhuc moueri, & tamen non erit motus ex ſuppoſitio­
ne, quod abſurdum eſt.
Dices potentia motrix eſt actiua; igitur agit; igitur producit, ſed ni­
hil niſi motum.
Reſp. potentiam motricem eſſe actiuam vt dicemus,
& ab eâ produci impetum, qui deinde exigit motum, vt dicemus
infrà.
Nec eſt quod aliqui ita mirentur hæc à me dici; cum certum ſit effe­
ctus formales ſecundarios principum ferè qualitatum tales eſſe, vt mini­
mè producantur;
ſed quaſi reſultent ab exigentia; v. g. effectus calo­
ris in ſuo ſubiecto eſt eiuſdem ſubiecti rarefactio, quæ reuerâ non
producitur, vt conſtat.
Theorema 3.
Motus eſt ab alio diſtincto in aliquo genere cauſæ. Demonſtratur, quia
motus, qui non erat, incipit eſſe per hypotheſim tertiam; ſed quod
huiuſmodi eſt, habet cauſam diſtinctam per Ax.8.
Scholium.
Obſeruabis motum localem eſſe duplicis generis; primum genus mo­
tus eſt actio potentiæ motricis, quæ reuerà mouet, & cuius exercitium
dicitur motus, ſeu latio, ſeu motio, ſeu actio, qua reuerâ agit, produ­
citque impetum, non motum;
cum etiam ſine motu defatigetur, vt cum
quis alium pellit, à quo pellitur æquali niſu;
patet etiam in manu ſu­
ſtinente aliquod pondus, quæ non mouetur;
licet reuerâ etiam ſummo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index