Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 7.
Impetus est aliquid distinctum à ſubstantiâ mobilis. Demonſtratur.
Quia ſubſtantia mobilis non eſt cauſa exigens motum per Th. 5. Impe­
tus eſt cauſa exigens per Def. 3. & Th. 6. de eodem contradictoria dici
non poſſunt per Ax. 1. n.
3. Igitur impetus non eſt idem cum ſubſtantià
mobilis; igitur diſtinctus; deinde ſeparari poteſt à ſubſtantia mobilis
per Hypoth.
4. igitur eſt diſtinctus per Ax. 2.
Theorema 8.
Impetus est accidens; Quippe non eſt corpus, nec forma ſubſtantia­
lis; quia omne corpus, & omnis forma ſubſtantialis moueri poteſt, &
non moueri, vt conſtat ex poſt.
& ex Hypoth. 3. & 4. igitur diſtingui­
tur à motu;
igitur & ab impetu per Ax. 2. igitur impetus non eſt ſub­
ſtantia; igitur accidens.
Theorema 9.
Impetus non eſt modus. Modus duplicis generis eſſe poteſt: Modus
primi generis eſt entitas quædam diminuta, vt vulgò loquuntur, diſtin­
cta quidem modaliter, vt aiunt, à re, cui adhæret; ac proinde ab ca ſe­
parari poteſt, non tamen exiſtere ſeparata.
Modus ſecundi generis non
eſt entitas quidem diſtincta;
eſt tamen ſtatus quidam corporis; ſic ſeſſio
eſt modus, condenſatio, compreſſio, &c.
His poſitis Impetus non eſt mo­
dus primi generis;
nihil enim probat impetum eſſe modum, quod etiam
non probet calorem, & lucem eſſe modos;
dicere autem omnia acci­
dentia eſſe modos non debemus, de quo ſuo loco;
modus enim ita à na­
turâ comparatus eſt, vt ſine ſubiecto actuali ſeu fulcro non exiſtere mo­
dò, ſed ne concipi quidem poſſit;
v. g. actio non poteſt concipi niſi ſit
alicuius actio;
nec fieri ſine facto; nec via ſine termino; nec dependen­
tia ſine dependente;
at verò poſſum concipere calorem, & impetum
ſine alio, quod ſit actu;
licèt enim calor exigat reſolutionem partium
ſui ſubiecti, ſeu rarefactionem, & impetus motum; nihil tamen impe­
dit, quin per miraculum calor, & impetus conſeruari poſſint ſine eo.

quod exigunt, hoc eſt ſine ſuo ſine;
igitur ſine ſubiecto; non eſt etiam
modus ſecundi generis vt patet, ſed de modis in Metaphyſica; vix enim
hoc Theorema ad rem Phyſicam quicquam facit.
Theorema 10.
Impetus eſt qualitas Phyſica. Sequitur ex dictis; cum nec ſit motus.
nec ſubſtantia, nec modus, nec quidquam negatiuum, alioquin exige­
ret;
igitur eſt aliud accidens; vocetur qualitas.
Theorema 11.
Impetus est qualitas Phyſica. Quia impetus eſt diſtinctus realiter à ſue
ſubiecto per Th. 7. Eſt enim ſeparabilis per Hypoth.
3. & 4. igitur di­
ſtinctus per Ax. 2. ſed qualitatem realiter diſtinctam apello Phyſicam;
præſertim cum nec moralis ſit, nec Logica, &c.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index