Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 491 > >|
1per Axioma illud Metaph. probari, Data quacumque creatura dari potest
perfectior, vel imperfectior.
Tertiò, ſi dato quocunque motu poteſt dari tardior: igitur dato quo­
cunque impetu poteſt dari imperfectior.
Quartò, ſi daretur punctum impetus in intenſione: non poſſet dari
motus tardior in infinitum ſine diuerſis gradibus perfectionis.
Quintò, ſine hac diuerſa impetus perfectione non poſſet explicari
productio continua impetus, quæ ſit temporibus inæqualibus, neque de­
ſtructio eiuſdem impetus; nec motus in diuerſis planis inclinatis, vel in­
diuerſis lineis citra perpendicularem, ſed de his omnibus ſuo loco.
Sextò, Denique ratio propoſita rem iſtam euincit; cum enim in motu
vectis plures partes producantur verſus centrum, ſcilicet, in maiori pon­
dere, quod attollitur; & cum hæ habeant motum tardiorem, ſequitur ne­
ceſſariò eſſe imperfectiores.
Theorema 78.
Dato quocumque impetu dari poteſt imperfectior, & imperfectior, quia da­
to quocumque motu dari poteſt tardior, ergo dato quocumque impetu
imperfectior.
Theorema 79.
Non poteſt explicari tarditas motus ſine diuerſa perfectione impetus, per
pauciores ſcilicet eiuſdem impetus partes.
Primò, quia cum retardari poſſit
hic motus, & deſtrui ſucceſſinè hic impetus;
cumque inſtantia motus
velocioris ſint breuiora;
certè initio motus, breuiori ſcilicet tempore
imperfectior impetus deſtrui tantùm poteſt;
cum enim æqualis æquali­
bus temporibus; certè inæqualis inæqualibus.
Secundò quia vix explica­
ri poreſt quomodo duæ formæ homogeneæ in eodem ſubiecti puncto
exiſtere poſſint, quod etiam in commune eſt calori, lumini, &c.
Theorema 80.
Cum applicatur potentia centro vectis, non producitur æqualis impetus ver­
ſus circumferentiam in omnibus partibus, ſed maior verſus eandem circumfe­
rentiam, quia eſt maior motus.
Corollarium 1.
Hinc difficiliùs attollitur pertica CA ex puncto C motu circulari,
quàm ex puncto B motu recto;
quia ſcilicet, cum motu recto ex puncto B
attollitur, omnes partes mouentur motu æquali;
igitur impetus æqualiter
omnibus diſtribuitur;
igitur modò producantur tot partes impetus, quot
ſunt partes in mobili;
haud dubiè attolletur: at verò, cum motu circulari
ex puncto C attollitur, omnes partes inæquali motu attolluntur;
igitur
plures ſunt neceſſariæ, vt attollatur motu circulari;
igitur difficiliùs iuxta
experimentum; adde quod cum applicatur potentia in C, punctum A,
maius momentum habet, de quo aùàs.
Corollarium 2.
Hinc ratio euidens illius experimenti, quo manifeſtè conſtat perti-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index