Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 491 > >|
1cam CA, ex A, facilius attolli motu recto, quàm circulari; cum ſci­
licet cuiuſdam quaſi reflexionis opera eodem tempore vtraque extremi­
tas æquali motu attollitur.
Theorema 81.
Fig.7.
Tab.1.
Si verò applicetur potentia extra centrum vectis v. g. in F, poſito centro in
A, producitur impetus minor ab F, verſus A; ab verò verſus E, producitur
eiuſdem perfectionis proportionaliter, cuius eſt ab F, verſus A; denique ab E,
verſus B, producitur quidem vnum punctum, vel vnus gradus impetus
eiuſdem perfectionis cum eo, qui productus eſt in F, & in E (ſupponi­
tur enim ex. gr. vnus tantùm gradus in F, & in E, productus) at verò
producuntur alij imperfectiones.
v.g. in D, præter æquè perfectum pro­
ducuntur 3. alij adæquantes perfectionem prioris;
in C verò, præter 4.
ſimiles ijs, qui ſunt in D, producuntur 5. alij adæquantes prioris perfe­
ctionem in B7; atque ita deinceps per numeros impares, & quadrata,
nullus tamen producitur perfectioris entitatis.
Theorema 82.
Determinatur hæc diuerſa perfectio impetus à diuerſa perfectione motus,
quatenus fit tali modo;
quæ non poteſt explicari per impetum remiſſio­
rem, vel intenſiorem;
nam cum ſit tantùm impetus inſtitutus propter
motum;
certè ille tantùm impetus produci poteſt, ex quo poteſt ſequi
motus;
igitur ſi tali tantùm motu data pars mobilis moueri poteſt; haud
dubiè talis tantùm impetus, ex quo ſequitur talis motus, in ea produ­
cetur, & tali modo.
Theorema 83.
Perfectio impetus non petitur tantùm à perfectione motus ſi conſideretur
ſeorſim entitas eiuſdem impetus;
ſed debet comparari tota collectio omnium̨
partium impetus, quæ inſunt datæ parti ſubiecti, cum tota collectione partium
quæ alteri parti mobilis inſunt;
quippe plures partes impetus poſſunt ha­
bere eum motum, vel potius eam motus perfectionem, quam pauciores
haberent; igitur perfectio illarum eſt ab ipſo motu, quatenus cum ipſo
partium numero comparatur.
Theorema 84.
Impetus perfectus producere poteſt imperfectum; patet in vecte; nam po­
tentia, ſen pondus extremitati appenſum producit in ſe impetum, à quo
deinde impetus in toto vecte producitur per Th.42. ſed impetus pon­
deris appenſi eſt eiuſdem perfectionis cum impetu producto in ipſa ve­
ctis extremitate, ex qua pendet;
cum ſit vtriuſque æqualis motus; ſed
verſus centrum eiuſdem vectis producitur impetus imperfectior per
Th.82. igitur imperfectus à perfecto producitur.
Theorema 85.
Impetus perfectus nunquam producitur ab imperfecto, per Ax. 3. num. 2.
adde quod nunquam effectus perfectio ſuperat perfectionem cauſæ;
dixi
perfectum ab imperfecto;
ſcilicet ſi conſideretur perfectio ratione en-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index