Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 491 > >|
1numerus punctorum, ſeu partium ab ea potentia, cui ſubeſt potentia
motrix; quia modò maior eſt niſus, modò minor.
Theorema 88.
Eadem potentia inæqualibus temporibus impetum inæqualem in perfectio­
ne producit;
accipiatur enim totum illud tempus, quo vnicum tantùm
punctum impetus producit (vocetur inſtans) de quo in Th. 86; certè
ſi in minori tempore agat, minùs aget, per Ax. 13. num.
4. ſed non
poteſt minùs agere ratione numeri, vt patet; igitur ratione perfectio­
nis.
Scholium.
Obſeruabis ſine hoc Theoremate explicari non poſſe accelerationem
motus naturalis, vel augmentum impetus, vt videbimus.
Theorema 89.
Impetus violenti, qui ſenſim deſtruitur in proiectis, poſitis ijſdem circum­
ſtantiis medij, & reſiſtentiæ, minori tempore minùs deſtruitur;
plus verò ma­
jori: Quia hæc deſtructio habet cauſam; nam quidquid deſtruitur, ad
exigentiam alicuius deſtruitur, per Ax. 14. num.
2. igitur minori
tempore minùs deſtruitur per Ax. 13. 4. alioquin totus ſimul debe­
ret deſtrui.
Scholium.
Obſeruabis etiam ſine hoc Theoremate non poſſe explicari deſtru­
ctionem impetus violenti, vt videbimus infrà.
Corollarium 1.
Hinc, quò potentia diutiùs manet applicata (putà malleo) percuſſio ma­
ior eſt.
Corollarium 2.
Hinc, quò impedimentum diutiùs manet applicatum, illa deſtructio
eſt maior.
Corollarium 3.
Hinc præclara eruitur ratio, cur maior lapis, quàm minor impactus
maiorem ictum infligat;
licèt tot partes impetus eodem inſtanti produ­
cantur in vno, quot in alio:
quia ſcilicet diutiùs manet applicatus po­
tentiæ; ſed hanc rationem explicabimus fusè lib. 10. cum de percuſ­
ſione.
Theorema 90.
Impetus propagatur neceſſariò per totum corpus impulſum, ſeu proiectum.
Probatur; quia cum omnes eius partes moueantur, nec vlla ſine im­
petu moueri poſſit per Th. 18. & 33. cum etiam potentia motrix non
ſit omnibus immediatè applicata, vt conſtat; certè ſine propagatione,
vel diffuſione non poteſt explicari productio huius motus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index