Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 491 > >|
1igitur, ſi nihil aliud eſſet, globus quieſceret; at verò ratione impetus
noui producti ab alio globo, vel eius impetu, retroagitur.
Theorema 72.
Poteſt globus retroagi, licèt in aliud corpus non incidat: hoc eſt vulgare,
mirificum tamen experimentum, ſit enim globus ECBL incubans
plano horizontali MLG, in quem deſcendat planum, quod niſi globi
reſiſteret materies, reſecaret ſectionem DHE.
Dico quod ab iſto ictu
globus determinabitur ad duos motus, alterum centri K verſus A, alte­
rum orbis puncti D ſcilicet, vel C verſus E, ita vt initio motus centri
præualeat verſus A, qui citò deſtruitur propter affrictum partium plani;

vnde remanet tantùm motus orbis, quo ſcilicet globus rotatur verſus F;

nec eſt alia ratio huius experimenti, in quo habetur quædam reflexio ſi­
ne corpore reflectente: pro quo obſerua fore vt experimentum meliùs
ſuccedat, ſi cadat ictus propiùs ad punctum C, quia diutiùs voluitur
orbis.
Theorema 73.
Hinc etiam ratio euidentiſſima alterius experimenti, quod valdè familiare
eſt iis, qui breuioribus globulis ludunt;
ſi enim ita proiiciatur per medium
aëra globulus, vt eius hemiſphærium ſuperiùs moueatur contrario motu
motui centri, vel vt Aſtronomi loquuntur in Antecedentia, vbi globulus
terræ planum attingit, vel illico conſiſtit, vel retroagitur, niſi aliqua
portio plani inæqualis aliò reflectat;
cuius rei ratio eſt duplex ille mo­
tus, quorum ſi determinatio æqualis eſt, conſiſtit globus;
ſi verò determi­
natio motus orbis ſit maior, quod ſemper accidit in breuiore ictu; certè
cum præualeat, globum retroire neceſſe eſt.
Theorema 74.
Globulus eburneus in alium impactus conſistit quidem ſi centrum respicias;
at verò ſæpè accidit globulum circa centrum ſuum immobile motu cir­
culari & horizontali ad inſtar vorticis conuolui;
cuius effectus ratio eſt,
quia cùm prior impetus ideo tantùm deſtruatur, quia eſt fruſtrà, & fru­
ſtrà eſt, quia æqualis eſt determinatio vtraque per lineas oppoſitas, de­
terminatio inquam motus centri;
ſi tamen globi deficiat æquilibrium, vt
ſemper reuerâ tantillùm deficit, in partem illam globus voluitur, vt vide­
mus in corpore oblongo, cuius dum vna extremitas pellitur circa cen­
trum aliquod voluitur;
ſed de motu circulari infrà; ſed tantiſper ſphæ­
riſterium ingredi placuit, vt alios effectus motus reflexi demon­
ſtremus.
Theorema 75.
Cum pila coniicitur in parietem ad latus, reſilit in pauimentum, vnde ite­
rum repercutitur fallente ſaltu;
ratio eſt clara, quia quadruplici quaſi
motu mouetur pila in vltimo ſaltu;
Primus eſt motus centri bis reflexus;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index