Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 491 > >|
1cum enim non poſſit moueri vna pars rotæ ſine alia; certè, vel impetus
imprimitur omnibus, vel nulli per Th.37. lib.1.præſertim cùm totus im­
petus, qui rotæ imprimitur, ſit ab extrinſeco; nec enim accidit huic rotæ,
quod alteri, quæ ſitum verticalem habet, cuius ſemicirculus, cui admoue­
tur potentia per lineam deorſum motu naturali ex parte deorſum fertur,
vt ſupra explicatum eſt.
Hinc totus impetus in rota horizontali produ­
citur ab extrinſeco; hinc ab ea tantùm potentia volui poteſt, quæ tot
partes impetus poteſt producere, quot ſunt neceſſariæ, vt omnibus parti­
bus plani illius circularis diſtribuantur, iuxta propagationem, quæ motui
circulari competit.
Theorema 44.
Hinc in vtroque ſemicirculo plani producitur impetus ab ipſa potentia ap­
plicata, non vero ab impetu producto in altero ſemicirculo producitur impetus
in alio, vt conſtat ex dictis;
ſit enim rota horizonti parallela ABCD, &
applicetur potentia in A per AO, non poteſt produci impetus in radio
AE, niſi tollatur impedimentum;
impedit autem radius EC eo primo
inſtanti;
igitur debet ſimul tolli impedimentum, & produci impetus in
AE;
ſed non poteſt tolli impedimentum, niſi per impetum; igitur non
modò producitur impetus in AE, ſed etiam in EC;
atqui impetus in
EC non producitur ab impetu producto in EA;
applicetur enim poten­
tia in F;
certè minùs impetus producetur in FE, quàm in EC, vt con­
ſtat;
igitur impetus in EC producitur ab ipſa potentia applicata in A,
vel in F; ſi verò rota ſit verticalis, ab eadem potentia, & impetu innato
radij AE. vel ſemicirculi DA BE.
Theorema 45.
Hinc faciliùs mouetur rota motu illo circulari, quàm recto; quia ſit dia­
meter AC, vt moueatur motu recto per ſe debet produci impetus eiuſ­
dem perfectionis in omnibus partibus AC, vt conſtat ex dictis lib. 1. ſi
enim motus omnium partium eſt æqualis;
igitur & impetus, at verò, vt
moueatur motu circulari in plano horizontali facto ſcilicet circulo
ABCD, & admota potentia in A;
certè impetus qui producitur in A,
& in C, eſt minor impetu producto in F, & in H;
igitur ſi producatur
in A impetus eiuſdem perfectionis ad motum circularem cum eo, qui
produceretur admotum rectum;
haud dubiè totus impetus productus in
AC ad motum rectum eſt perfectior toto impetu producto ad circula­
rem; igitur difficiliùs ille, hic faciliùs producitur.
Theorema 46.
Si applicetur potentia in F, difficiliùs mouebit rotam, quàm ſi applicetur in
A;
ratio clara eſt, quia producet in F impetum eiuſdem perfectionis,
quem produceret in A, vt certum eſt;
igitur maior erit impetus in to­
ta AC;
igitur difficiliùs mouebitur rota: adde quod longitudo vectis
iuuat motum EC.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index