Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 491 > >|
1uetur à perpendiculari: An fortè etiam ex hoc phænomeno duci poteſt
vera menſura, ſeu regula refractionum, quod ingenioſiſſimè excogitauit
vir illuſtris Renatus Deſcartes in ſua Dioptrica;
ſed diſcrimen maximum
eſt, quòd luminis diffuſio ſeu propagatio nullum dicat motum localem,
vt ſuo loco demonſtrabimus;
quippe lumen qualitas eſt, vt impetus; quod
tamen ad rem præſentem nihil prorſus facit.
Theorema 86.
Linea refractionis motus non eſt recta (ſic eam deinceps appellabimus.)
Cum enim ideo deflectat à recta HD, quia planum in H reſiſtit motui globi;
igitur etiam in K deflectet à recta KE, quia etiam medium in K reſiſtit.
Obſeruabis tamen primò, vix hoc diſcerni poſſe, niſi ſit maxima vis
motus;
quippe grauitas corporis defert corpus deorſum; vnde vis illa
grauitationis impedit, ne corpus reflectat ſeu reſiliat ſurſum Secundò, ſi
corpus in aquam projectum ſit leuius aqua, non modò hæc refractio ſen­
ſibilis eſt, verùm etiam illa perpetua refractionum ſeries, quia aqua ſem­
per attollit ſurſum corpus leuius.
Tertiò, in corpore oblongo hoc expe­
rimentum maximè probatur, quia plures partes aquæ ſimul reflectunt.
Theorema 87.
Linea motus refracti non eſt recta, prob. quia cum in ſingulis punctis
aquæ ferè mutetur, curuam eſſe neceſſe eſt.
Theorema 88.
Hinc optima ratio ducitur, cur globus ex tormento excuſſus ad angulum
incidentiæ valdè acutum ſuperficiem aquæ penetret;
ex qua denuò emergit
quaſi per arcum primum deorſum;
tùm demum ſurſum inflexum immò
plures accidunt huiuſmodi repetitæ emerſiones:
hinc valdè falluntur,
qui credunt ab ipſo fundo maris globum repercuti; quod pluſquàm ri­
diculum eſt; hoc quoque experimentum in projectis ſaxis ſæpiùs obſeruaui.
Theorema 89.
Hinc cum ſaxa planiora ſunt in medio aëre ſimile obſeruari poteſt experi­
mentum;
nam poſt aliquem deſcenſum iterum aſcendit ſaxum; nec eſt
quod aliquis vento flanti cauſam huius effectus tribuat, qui ſemper acci­
dit etiam valdè ſereno cœlo.
Theorema 90.
Hinc cauſa euidens illius aſcenſus ſagittæ quamtumuis per lineam horizon­
ti parallelam emitatur;
quippè ab aëre inferiori quaſi repercutitur, ali­
quid ſimile coniicio in glandibus ex tormento exploſis;
eſt enim aliquis
quamuis inſenſibilis aſcenſus;
hinc fortè ratio, cur in ſcopum lineas di­
rectionis horizonti parallelæ reſpondentem globus incidat, cùm infra
ſcopum cadere deberet, vt reuerâ fit in notabili diſtantia propter mo­
tum mixtum;
exemplum huius effectus clariſſimum video in illis auicu­
lis, quæ per ſaltus, vel arcus huiuſmodi volant; primò enim deſcendere
videntur, ſed vix aſcendunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index