Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 91.
Poteſt determinari proportio anguli huius refractionis motus, ſi cognoſcatur
reſiſtentia, qua medium reſistit perpendiculari;
v. g. ſi globus plumbeus ex
aëre perpendiculariter cadat in ſuperficiem aquæ, haud dubiè ipſam
aquam ſubit, ſed minore motu;
quippe frangitur ab ipſa denſitate aquæ
vis primi impetus, quo ſcilicet per liberiorem aëra priùs ferebatur:
vnde
ſi habeatur proportio reſiſtentiæ aquæ poſita linea incidentiæ perpendi­
culari, non eſt dubium, quin habeatur etiam reſiſtentia poſita linea in­
cidentiæ obliqua; nam eodem modo hoc determinandum eſt, quo ſuprà
determinatum fuit Th. 66. 67. v. g. in fig.
Th. 65. determinatio noua
poſita perpendiculari ſit ad priorem vt AZ ad AF, ita vt per mediam
aquam conficiat tantùm ſpatium Aδ v. g. eo tempore, quo in libero aë­
re conficit AC;
certè ſi linea incidentiæ ſit inclinata EA, determinatio
noua erit ad priorem, vt AY ad AE, vel AB;
igitur fiet mixta ex AY
AB, ſcilicet Aυ;
non tamen eo tempore conficiet Aυ, quo conficiet
Aδ;
quia ſcilicet omnes partes aquæ reſiſtunt, vt conſtat; igitur con­
ficietur A θ æqualis Aδ; quæ porrò ſit proportio reſiſtentiæ, quæ mobi­
le retardat in aqua, & reſiſtentiæ, quæ idem retardat in aëre determina­
ri non poteſt, niſi primò cognoſcatur proportio grauitatis vtriuſque.

Secundò, niſi ſciatur in quo poſita ſit hæc reſiſtentia: Tertiò, niſi per­
ſpectum ſit, an maiore nexu partes aquæ inter ſe copulentur, an mino­
re, vel æquali, de quo alias.
Equidem P. Merſennus lib.1.a.15. ſuæ ver­
ſionis aſſerit corpus graue per mediam aquam conficere 12. pedes ſpatij
eo tempore, quo 48. percurrit in aëre, id eſt, tempore duorum ſecundorum.
Obſeruabis autem hîc tantùm conſideratam fuiſſe lineam Aθ rectam
ſine noua determinatione, quæ ſcilicet inſenſibilis eſt, quando linea in­
cidentiæ non eſt tam obliqua, nec impetus tantarum virium.
Denique
obſeruabis cognito vno angulo motus refracti ad datum angulum inci­
dentiæ cognoſci facilè quemlibet alium, qui alteri angulo incidentiæ re­
ſpondeat, vt patet ex dictis:
Vtrum verò anguli refractionum motus ex
aëre in aquam ſint iidem cum angulis refractionum luminis ex aqua in
aëra, examinabimus alibi:
hæc interim ſufficiant de motu refracto; quem
tamen adhuc reflexum eſſe contendo, immò nulla eſt refractio in motu,
quæ non ſit reflexio, & nulla reflexio in lumine, quæ non ſit refractio, de
quo fusè alibi.
Theorema 92.
Aqua, quæ cadit in planum durum reſilit in mille partes quoquo verſum;
non certè, quòd partes inferiores pellantur à ſuperioribus, vt volunt ali­
qui;
ſed quòd facilè ſeparentur partes aquæ; vnde non mirum eſt, ſi vel
modico impetu diſpergantur;
quippe, vt corpus aliquod reflectatur in­
tegrum, id eſt ſine partium diſperſione, debet reſiſtentia vnionis partium
eſſe maior tota vi impetus ad nouam lineam determinati;
cur verò po­
tiùs vna guttula dextrorſum repercutiatur, quàm ſiniſtrorſum;
certè alia
ratio eſſe non poteſt, niſi primò diuerſa figura tùm aquæ impactæ, tùm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index