Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 491 > >|
1impetum æqualem; igitur retro agitur velociore motu in eadem propor­
tione qua alter globus maior eſt altero, v.g. ſi maior eſt duplus, retroa­
getur motu duplo illius, quo ſuum iter proſequeretur, niſi maior globus
occurreret;
at verò globus maior duplus ſcilicet alterius non retroage­
tur;
quippè ſi minor globus conſiſteret in puncto contactus, maior glo­
bus ſuum iter proſequeretur motu ſubduplo;
quippe determinatio noua
eſſet ſubdupla prioris, vt patet ex Th.66. ſed accipit etiam impetum ſub­
duplum illius, quem habet, igitur determinatio noua eſt compoſita ex
duabus ſubduplis;
igitur eſt æqualis priori; igitur non retroagetur, ſed con­
ſiſtet ſi duplus eſt; ſi verò maior duplo ſuum iter proſequetur ſed minore
motu pro rata, ſi minor duplo retroagetur.
Hinc egregium effatum, ſi duo
globi in ſe ſe inuicem allidantur æquali motu, ſi maior duplus eſt, conſi­
ſtet ad punctum contactus;
ſi maior duplo ſuum iter proſequetur; ſi mi­
nor reflectetur;
quod ſi motu inæquali mouentur, vel maior mouetur
maiori motu, vel minor;
ſi maior, minor retroagetur, maior verò vel re­
troagetur, vel conſiſtet, vel eadem via mouebitur;
retroagetur quidem, ſi
noua determinatio compoſita ſcilicet ex impetu impreſſo à minore glo­
bo, & determinatione reflexionis quam conferet globus minor, etiamſi
quieſceret;
ſi noua inquam determinatio ſit maior priore; conſiſtet verò,
ſi fit æqualis;
ſuum denique iter proſequetur, ſi ſit minor: quæ omnia ex
dictis facilè determinari poſſunt.
Theorema 71.
Si verò duo globi inæquales in ſeſe inuicem impingantur per lineas obliquas,
ſunt quoque tres combinationes;
vel enim vterque impingitur motu æquali,
vel maior globus maiore motu, vel minor; vt autem habeatur linea, ſeu
determinatio cuiuſlibet globi, ſupponi debet primò linea incidentiæ al­
terius v.g. maioris.
Secundò ſupponi debet minor quieſcere. Tertiò, inue­
niri noua determinatio, quæ confertur maiori à minore quieſcente, quæ
facilè inueniri poteſt cognita determinatione noua, quam conferret ſi
linea incidentiæ eſſet perpendicularis; Quartò, debet inueniri determi­
natio noua quæ confertur à minore maiori ratione impetus, quæ facilè
inueniri poteſt cognita determinatione huius impetus per lineam per­
pendicularem.
Quintò, debet componi determinatio noua ex vtraque.
Sextò denique, ex his habebitur determinatio mixta ex hac compoſita, &
linea incidentiæ producta, quod facilè ex dictis intelligitur; ſimiliter, vt
habeatur reflexo minoris, debent eadem præſupponi in maiore.
Obiiceret hic ſortè aliquis mirari ſe quamobrem duo globi æquales
in ſeſe inuicem æquali motu impinguntur vterque retroagatur, cùm po­
tiùs vterque conſiſtere deberet: quemadmodum quieſcit globus cui im­
primuntur duo impetus contrarij, hoc eſt ad lineas oppoſitas determi­
nati.
Reſpondeo cum eodem inſtanti eidem globo duplex ille impetus
imprimitur, non videri vllam rationem, cur alter præualeat;
at verò vbi
iam impetus eſt productus, poteſt ad aliam lineam determinari, vt patet;

igitur ratione determinationis nouæ, quæ eſt æqualis priori deſtruitur;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index