Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 491 > >|
1plani reflectentis; Secundò aër reſiliens; Tertiò ſectio ipſa, vt ſic lo­
quar, diuiſionis, ſeu conflictus aliarum partium: idem, cæteris paribus, de
lapide, cuius mille particulæ reſiliunt.
Theorema 93.
Globus reflectens, qui ab ictu alterius mouetur, non mouetur ipſo instanti con­
tactus; prob.
quia eo primum inſtanti ab alio globo accipit impetum; ſed
primo inſtanti, quo eſt impetus, non eſt motus, vt demonſtratum eſt lib.
1.igitur globus reflectens, &c.
mouetur tamen. Secundò inſtans; vnde
vno tantùm inſtanti contactus eſt.
Theorema 94.
Hinc colligo produci illum impetum ipſo inſtanti contactus; alioqui inſtan­
ti ſequenti non eſſet motus;
immò daretur quies in puncto reflexionis;
quippe, ſi tantùm ſecundo inſtanti produceretur, fieret contactus in duo­
bus inſtantibus; igitur eſſet quies.
Theorema 95.
Figura corporis impacti variare poteſt reflexionem; ſi enim corpus impa­
ctum ſit parallelipedum v. g. multiplex eſſe poteſt reflexionis variatio
pro diuerſo appulſu, vt conſideranti patebit.
Theorema 96.
Si impetus eſſet tantùm determinatus ad vnam lineam; nulla daretur re­
flexio; patet, quia nulla daretur cauſa reflexionis, quæ tantùm eſt impe­
tus prior ad nouam lineam determinatus ratio plani oppoſiti.
Theorema 97.
Quò angulus incidentiæ eſt obliquior, faciliùs fit reflexio; quia minor por­
tio impetus deſtruitur quamuis per accidens;
igitur motus propagatur
faciliùs; adde quod noua determinatio minùs recedit à priori.
Scholium.
Primò obſeruabis cauſæ reflexionis eſſe multiplices; ſcilicet planum
reflectens, priorem impetum permanentem, nouam determinationem:
in
plano verò reflectente conſiderantur impenetrabilitas, durities, & im­
mobilitas:
in priore impetu conſideratur capacitas ad nouam lineam
motus, & ſufficiens intenſio ad hoc, vt aliquid impetus ab ictu vel con­
tactu remaneat;
denique noua determinatio, ſi radius incidentiæ ſit
perpendicularis, debet eſſe maior priore;
alioqui nulla erit reflexio; ſi
verò linea incidentiæ ſit obliqua, poteſt eſſe maior, vel minor, vel
æqualis.
Secundò obſeruabis veriſſimam cauſam reflexionis poſitam eſſe in de­
terminatione noua, ratione cuius poteſt eſſe motus;
igitur impetus non
eſt fruſtrà; igitur non debet deſtrui ſecundùm illam portionem, quæ
non eſt fruſtrà.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index