Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 491 > >|
Axioma VIII.
Quidquid primò eſt, & antè non erat, habet cauſam diſtinctam. Id eſt quid­
quid
incipit eſſe ab alio eſt;
quippe à ſe eſſe non poteſt; nihil enim à ſe
ipſo
dependere poteſt ſeu produci;
quia quod à ſe eſt, neceſſariò eſt,
quod
verò neceſſariò eſt, non eſſe non poteſt, alioquin priùs eſſet, &
poſterius
, priùs vt cauſa, poſteriùs vt effectus:
præterea quidquid produci­
tur
aliquando producitur, & alicubi, vt certiſſimum eſt;
ſed quia hoc ali­
qui
negant, contendo tantùm in hoc rerum ordine, & naturaliter lo­
quendo
, quidquid producitur alicubi produci, & aliquando, quod nemo
negabit
;
Igitur ſi aliquid ſe producit; cur hîc potiùs quam illîc? cur
nunc
potius quam antè?
cum enim antè nullibi eſſet, cur deſinit non
eſſe
hîc & non illîc, nunc & non antè?
hinc quod à ſe eſt, vbique, &
ſemper
eſt, ſed ne quis mihi litem intendat, licet hoc Axioma certitudi­
nem
geometricam habeat;
ſufficit modò habere phyſicam, quod ex om­
nibus
hypotheſibus demonſtratur;
ſi enim aliquid de nouo produci­
tur
, quod certum eſt, ab alio produci video:
calor ab igne mediatè
vel
immediatè, impetus à potentia motrice, vel ab alio impetu:
cuncta
hæc
ſi reuera producuntur de quo alibi, ab alio produci conſtat;
in Me­
taphyſica
hoc ipſum geometricè demonſtrabimus;
cum enim agere ſup­
ponat
eſſe;
quippe omnis actio alicuius agentis eſt; & cum agere termi­
netur
ad effectum, nam fieri eſt alicuius fieri; certè agens, & terminus,
cauſa
, & effectus diſtinguuntur, igitur. Quidquid primo eſt, &c.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index