Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 491 > >|
1tertiæ, & hæc maior differentia tertiæ, & quartæ; atque ita deinceps, nec
aliter res eſſe poteſt.
Theorema 67.
Hinc partes, quo fiunt minores, accedunt propiùs ad æqualitatem, v.g. BD,
& DC accedunt propiùs ad æqualitatem quàm AB, BD, & DC, CE, pro­
piùs quàm CD, DB, & CE, EF, quàm EC, CD, atque ita deinceps, vt patet;
hinc poſt aliquot inſtantia motus, æqualia ferè redduntur inſtantia, vt
conſtat.
Theorema 68.
Hinc qua proportione decreſcunt instantia, decreſcit etiam perfectio
impetus;
quia temporibus æqualibus eadem cauſa neceſſaria æqualem ef­
fectum producit per Ax. tertium igitur inæqualem inæqualibus, per Ax.
13. num.4. igitur minorem minore tempore;
igitur minorem in eadem
proportione, in qua tempus eſt; igitur qua proportione, &c.
Theorema 69.
Hinc vides quâm ſit neceſſaria illa diuerſa perfectio impetus, quam indi­
cauimus lib.1. hinc impetus productus ſecundo, & tertio inſtanti adæ­
quat impetum productum primo, quem etiam adæquat productus quar­
to, quinto, ſexto, item productus ſeptimo, octauo, nono; decimo, atque ita
deinceps;
hinc eſt eadem differentia impetuum, quæ inſtantium; hinc ſin­
gulis ſpatiis æqualibus primo ſpatio, quod percurritur primo inſtanti;

reſpondent ſingula inſtantia, & ſingulis inſtantibus ſinguli, & ſingulares
impetus;
hinc non eſt quod primo inſtanti dicantur produci plura pun­
cta impetus in eodem puncto corporis grauis;
ſed vnicum tantùm pun­
ctum talis perfectionis ſcilicet phyſicum; cur enim potius duo puncta,
quam tria?
ſed quod vnum eſt determinatum eſt per Ax. 5. lib. 1. hinc
optima ratio cur potius tali inſtanti producatur impetus talis perfectio­
nis quàm alterius?
quippe perfectio impetus ſequitur perfectionem in­
ſtantis quo producitur;
hinc dicendum videtur omnia puncta impetus
eſſe diuerſæ perfectionis, vel heterogenea; vt vulgò aiunt Philoſophi;

cuius rationem demonſtratiuam afferemus lib. ſequenti cum de motu
violento;
hinc vides duplicem progreſſionem; primam ſcilicet, qua ex
ſuppoſitis temporibus æqualibus acquiruntur ſpatia inæqualia, de qua
fusè ſuprà;
in hac enim velocitas eadem proportione cum impetu creſ­
cit, & cum ipſo tempore;
hoc eſt tempore triplo eſt tripla, quadruplo
quadrupla;
item impetus in duplo tempore eſt duplus, in triplo triplus;
modò progreſſio fiat in temporibus primo inſtanti æqualibus;
ſecunda
progreſſio eſt qua ex ſuppoſitis ſpatiis æqualibus tempora fluunt inæ­
qualia, hoc eſt minora & minora;
quibus etiam reſpondet impetus im­
perfectior in eadem proportione temporum; prima fit per differentias
æquales, & proportiones inæquales, ſecunda verò per differentias inæ­
quales, & proportiones inæquales.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index