Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 491 > >|
1aliqua affectione, quâ ſenſum ipſum afficit hæc forma, igitur ex effectu il­
lo illam percipis, quod clarum eſt.
Huc reuoca vulgare illud principium, Frustrà fit per plura, quod po­
test fieri per pauciora, quod ad Tertium etiam reuocatur;
quod ita in­
telligi non debet, vt ſine gutta aquæ Oceanus, ſine ſtella cœlum, ſine gra­
nulo arenæ terra, ſine altero oculorum homo ſtare non poſſint;
quæ
omnia falſiſſima eſſe conſtat; ſed tantùm quod illud dicatur exiſtere ſiue
ſit ſubſtantia, ſiue accidens, quod vel experientia certa euincit, vel neceſ­
ſitas, vel ratio, vel diuina fides (immò & humana in rebus humanis, non
tamen in ſcientiis.)
Igitur nunquam claudicat hic equus Okami, vt vulgò dicitur, ſi hoc
fræno regatur, & præſcripto ambulet paſſu.
Scholium.
Obſeruabis ſeptem præmiſſa Axiomata, licet metaphyſica ſaltem ali­
qua ex parte eſſe videantur, ita pertinere ad Phyſicam, vt plurimæ phy­
ſicæ affectiones ſine illis explicari, & demonſtrari non poſſint.
Primum certum eſt etiam certitudine metaphyſica, ſeu geometrica.
Secundum, Quartum, & Quintum per Primum demonſtrari poſſunt.

Tertium eſt veluti communis poſitio, ſeu commune poſtulatum, in quo
docti omnes conunciunt;
quippe nihil ſine ratione dici debet à philoſo­
pho;
Sextum & Septimum probari poſſunt per Tertium; ſed iam ad
alia, quæ propiùs ad phyſicam accedunt, veniamus.
Axioma VIII.
Quidquid primò eſt, & antè non erat, habet cauſam diſtinctam. Id eſt quid­
quid incipit eſſe ab alio eſt;
quippe à ſe eſſe non poteſt; nihil enim à ſe
ipſo dependere poteſt ſeu produci;
quia quod à ſe eſt, neceſſariò eſt,
quod verò neceſſariò eſt, non eſſe non poteſt, alioquin priùs eſſet, &
poſterius, priùs vt cauſa, poſteriùs vt effectus:
præterea quidquid produci­
tur aliquando producitur, & alicubi, vt certiſſimum eſt;
ſed quia hoc ali­
qui negant, contendo tantùm in hoc rerum ordine, & naturaliter lo­
quendo, quidquid producitur alicubi produci, & aliquando, quod nemo
negabit;
Igitur ſi aliquid ſe producit; cur hîc potiùs quam illîc? cur
nunc potius quam antè?
cum enim antè nullibi eſſet, cur deſinit non
eſſe hîc & non illîc, nunc & non antè?
hinc quod à ſe eſt, vbique, &
ſemper eſt, ſed ne quis mihi litem intendat, licet hoc Axioma certitudi­
nem geometricam habeat;
ſufficit modò habere phyſicam, quod ex om­
nibus hypotheſibus demonſtratur;
ſi enim aliquid de nouo produci­
tur, quod certum eſt, ab alio produci video:
calor ab igne mediatè
vel immediatè, impetus à potentia motrice, vel ab alio impetu:
cuncta
hæc ſi reuera producuntur de quo alibi, ab alio produci conſtat;
in Me­
taphyſica hoc ipſum geometricè demonſtrabimus;
cum enim agere ſup­
ponat eſſe;
quippe omnis actio alicuius agentis eſt; & cum agere termi­
netur ad effectum, nam fieri eſt alicuius fieri; certè agens, & terminus,
cauſa, & effectus diſtinguuntur, igitur. Quidquid primo eſt, &c.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index