Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
< >
page |< < of 491 > >|
1quando motus centri, & ſuprema rotæ pars in eandem partem ſe­
runtur;
punctum verò oppoſitum velociſſimo, quia in motu huius
rotus motus orbis additur motui centri;
in motu verò illius, to­
tus motus orbis, motui centri detrahitur: quod autem detrahit mo­
tus orbis, nunquam æquale eſt toti motui centri.
2. Hinc omnia puncta eiuſdem circuli rotæ mobilis in plano
hoc motu mixto mouentur in æquali motu:
hoc etiam motu mo­
uetur globus deſcendens in plano inclinato, in quo reuerâ motu
hæc habes:
primò, non modò accelerari motum centri, verùm etiam
motum orbis; ſecundò, ita impetum propagari ab intrinſeco, vt ſingu­
lis partibus eiuſdem circuli, & plani in æqualiter diſtribuatur, tertiò
hoc motu motum rectum non impediri à circulari, & ſed iuuari.
3. Cùm rota voluitur in ſuperficie connexa, mouetur motu mix­
to ex duobus circularibus: ſimilis eſt hic motus motui epicycli.
Ca­
lamus volatilis, cuius miſſio frequens, & repercuſſio, ludi non in­
grati copiam facit:
mouetur motu mixto ex recto, & circulari: in
hoc porrò motu præit calami caput, & ſequuntur pennæ;
quia aër
fortiùs reſiſtit pennis, quàm thecæ: hinc pennarum motum theca
grauior accelerat, cuius motum pennæ retardant.
4. Hinc, ſi quando accidat, penas educi ex theca in libero medio;
ſtatim theca velociori motu mouetur, cùm tamen pennæ ipſæ ſi­
ſtant:
ex hac inæqualitate, ne impetus ſit fruſtrà, propter detortas
in alteram partem pennas ab aëre reſiſtente totum iaculum defle­
ctitur, agitúr que in orbem; hinc motus orbis traducitur ex theca in
pennas, non contrà, vt aliquis fortè exiſtimaret, licèt pennarum tar­
ditas, & obliqua deflexio, ratione cuius ab aëre reſtante, in alteram
partem quaſi reflectentur, ſint neceſſaria conditio huius traductio­
nis.
5. Hinc motu recto prædictum iaculum in vacuo tantùm mo­
ueretur, vt patet: hinc:
cùm pennæ ſunt explicatiores, tardiùs; cùm
verò contractiores, velociùs mouetur, etiam motu orbis;
cui non
minùs aër reſiſtit, in pennis, ſcilicet, quàm motui axis:
hinc, ſi theca
ſit grauior, velociùs;
ſi leuior, tardiùs iaculum fertur; etiam tenera
plumarum lanugo tarditatem conciliat:
porrò, ſi axis mouetur mo­
tu recto, quod reuerà fit, cùm iaculum deorſum demittitur in per­
pendiculo, hic motus eſt ſpiralis cylindricus: ex his infinita ferè
phænomena explicari poſſunt.
6. Sunt infiniti propemodum motus mixti; v. g. cylindri ab alte­
ra extremitate rotata emiſſi;
longioris haſtæ, quæ ſurſum facta cir­
cuitione emittitur;
brachij, gladij, &c. ſed potiſſimùm turbinis, qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index