Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
371
371
372
372
373
373
374
374
375
375
376
376
377
377
378
378
379
379
380
380
< >
page |< < of 491 > >|
1in quo ſit parallelum horizonti; haud dubiè extremitas grauior præit motu
mixto;
quia ſcilicet quaſi ab aliâ leuiore retinetur, exemplum habes in
ſagittâ ferro armatâ, & in fune ex quo plumbum pendet; ratio euiden­
tiſſima eſt;
quia illa extremitas faciliùs medij reſiſtentiam ſuperat, igitur
præire debet;
igitur motu mixto; illa tamen tardiùs deſcendit, quàm
deſcenderet, ſi à leuiore eſſet ſeparata;
leuior verò velociùs, quàm ſi eſ­
ſet ſolitaria; quod autem non ſit alia ratio, patet potiſſimum ex eo, quòd
plumbum ita demiſſum, vt funis præeat, tandem funem aſſequitur, & tan­
dem à tergo relinquit.
Corollarium 1.
Hinc petenda eſt vera ratio illius phœnomeni, quod iam ſuprà l. 3.
indicauimus, ſcilicet ſagittam plùs temporis ponere in deſcenſu, quàm
in aſcenſu minoremque infligere ictum, quàm leuius lignum, & multò
leuior penna cuſpidis ferreæ motum retardat.
Corollarium 2.
Si altera extremitas ſagittæ plumis inſtruatur, licèt proijciatur motu
violento ſurſum extremitas ferro armata præit plumis à tergo relictis;

ratio eſt, quia aër fortiùs reſiſtit pluuis, quàm ferro, vel ligno; igitur ca­
rum motum retardat.
Corollarium 3.
Hinc ſagitta pennis attonſis fertur in incertum, & ſcopum fallit, cui
fuerat deſtinata;
quia licèt lignum minore vi polleat, quàm ferrum; vix
tamen ſenſibilis eſt differentia;
adde quod minima deflexio, vel decli­
natio ad retrò agendum ferrum ſufficit; corpus enim facilè mouetur mo­
tu mixto ex recto, & circulari.
Corollarium. 4.
Hinc ratio illius iaculi breui cuſpide armati, cuius altera extremitas
decuſſatim fiſſa craſſiore charta paululùm expanſa munitur, quę deflexio­
nem impedit;
cuius rei analogiam habes in nauis gubernaculo; eſt enim
ad inſtar quadruplicis claui motum dirigentis;
quîppe inclinari non
poteſt, niſi multum aëris pellant alæ illæ chartaceæ: In ſagitta aliquid
ſimile habes.
Corollarium 5.
Hinc ſi euibretur iaculum illud per horizontalem v.g. circa pro­
prium axem conuoluitur;
quia aër tenues illas tranſuerberat alas, ex
qua aëris vel colliſione, vel appulſu, vel quaſi reflexione facilè ſequitur
circularis motus, qui nullatenus impedit rectum, vt iam dixi ſuprà;
ſed
cum eo motum mixtum componit, de quo paulò pòſt; nunc tantùm ſuf­
ficiat attigiſſe veriſſimam rationem illorum gyrorum.
Corollarium 6.
Simile phœnomenum habes in illis volatilibus calamis, qui multis
copiam ludi faciunt;
nam primò tignea illa, vel oſſea theca, cui com-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index