Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 41]
[Figure 42]
< >
page |< < of 491 > >|
1 17[Figure 17]
LIBER SECVNDVS,
DE MOTV NATVRALI.
MOtus localis naturalis latè ſumptus eſt,
qui ab aliqua causâ naturali ponitur;

ſtrictè verò ſumitur pro motu grauium
deorſum, à principio intrinſeco ſaltem
ſenſibiliter;
In hoc vltimo ſenſu mo­
tum naturalem vſurpabo; ſit ergo.
DEFINITIO 1.
MOtus localis naturalis eſt, qui eſt à grauitate deorſum. hæc defini­
tio vix aliqua explicatione indiget; dicitur eſſe à grauitate,
quidquid ſit grauitas, ſiue qualitas diſtincta, ſiue non.
Definitio 2.
Motus æquabilis eſt, quo æqualibus quibuſcumque temporibus æqualia per­
curruntur ſpatia ab eodem mobili.
Definitio 3.
Motus naturaliter acceleratus eſt, quo ſecundo tempore æquali primo ma­
ius ſpatium acquiritur, & tertio, quàm ſecundo, & quarto quàm tertio, atque
ita deinceps; nulla ſcilicet addita vi ab extrinſeco ſaltem ſenſibiliter.
Definit aliter hunc motum Galileus; dicit enim eum eſſe, qui æquali­
bus temporibus æqualia acquirit velocitatis momenta;
ſed profectò non
conuenit hæc definitio omni motui naturaliter accelerato, v. g. motui
deſcenſus funependuli, vel in orbe cauo, vel etiam in plano decliui ma­
ximæ longitudinis; definitio noſtra clarior eſt.
Hypotheſis 1.
Corpus graue cadit deorſum, & cadens ex maiori altitudine maiorem ictum
infligit quam ſi caderet ex minore; ſi quis hoc neget hoc probet, patet ma­
nifeſta experientia.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index