Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 41]
[Figure 42]
< >
page |< < of 491 > >|
1culo: tempora, quibus percurruntur perpendiculum, & linea plani
inclinati, ſunt vt lineæ; ſpatia autem, quæ in prædictis lineis acqui­
runtur æqualibus temporibus, ſunt vt motus, id eſt, vt lineæ per­
mutando, vt patet ex dictis.
4. Ex his concludo, neceſſariò per plana omnia eiuſdem altitu­
dinis acquiri eandem velocitatem, quantumuis aſſumantur longiſ­
ſima, modò ſcilicet perpendicula ſint ſemper parallela.
Hinc habes
apud Galileum, per omnes chordas circuli erecti deſcenſum fieri
æqualibus temporibus.
Vires, quæ ſuſtinent pondus in plano in­
clinato per lineam plano parallelam, ſunt ad eas, quæ ſuſtinent in per­
pendiculo, vt lineæ permutando; quia debent adæquare impetum,
qui producitur, tùm in plano inclinato, tùm in perpendiculo.
5. Porrò minùs grauitat in ipſum planum inclinatum corpus gra­
ue, quàm in planum horizontale:
eſt autem grauitatio in horizonta­
li, ſeu Tangente, ad grauitationem in inclinata, ſeu ſecante, vt ipſæ
lineæ permutando: quod facilè demonſtramus.
Proiicitur mobile
faciliùs per inclinatum planum ſurſum, quàm per ipſam perpendi­
cularem: patet experientia: cuius ratio eſt, quia minùs reſiſtit im­
petus innatus, cuius minor eſt niſus per inclinatam, vt conſtat ex
dictis.
6. Illæ vires, quæ ſufficiunt ad eum motum ſurſum in perpendi­
culo, ſufficiunt ad motum ſurſum in plano inclinato eiuſdem alti­
tudinis:
quia illæ vires ſufficiunt ad aſcenſum, quæ acquiruntur in
toto deſcenſu: ſed in deſcenſu inclinatæ, & perpendiculi acquirun­
tur vires æquales, id eſt, velocitas æqualis, vt dictum eſt ſuprà.
Om­
nia puncta plani inclinati rectilinei, imò & horizontalis, ſunt di­
uerſæ inclinationis: in iis tamen planis inclinatis quæ vulgò aſſu­
muntur, non mutatur ſenſibiliter inclinatio.
7. Hinc minùs deſtruitur impetus in plano inclinato ſurſum,
quàm in perpendiculo;
quia diutiùs durat: cùm enim minùs ac­
quiratur in deſcenſu, vt dictum eſt, minùs etiam deſtruitur in aſ­
cenſu:
hinc accedit propriùs hic motus ad æquabilem: in eodem
plano rectilineo poteſt eſſe aſcenſus, & deſcenſus, versùs eandem
partem:
tale eſſet planum horizontale, in cuius vnico tantùm pun­
cto nulla eſt inclinatio: in quolibet puncto huius plani eſt ſingu­
laris inclinatio, vt patet, quæ eſt ad perpendiculum, vt Tangens ad
ſecantem éſtque eadem proportio motuum.
8. Corpus graue in ſuperficie quadrantis caua, deorſum cadit
motu naturaliter accelerato;
quia ſingulis inſtantibus accedit nouus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index