Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 41]
[Figure 42]
< >
page |< < of 491 > >|
1 23[Figure 23]
LIBER SEXTVS,
DE MOTV REFLEXO.
DE motu reflexo agendum eſſe videtur hoc
loco; præmittenduſque eſt motui circula­
ri, qui fortè ſine motu reflexo nunquam fit,
vt dicemus infrà.
DEPINITIO 1.
MOtus reflexus eſt reditus mobilis ratione corporis impedientis primam
lineam motus.
Hæc definitio eſt clara; dicitur reditus, quia reuerâ mobile, quod re­
percutitur, ſeu reflectitur, quaſi redit, ſeu retrò agitur;
ſiue id fiat per
eandem lineam, quâ appulſum fuit; ſiue per aliam:
ſic pila in murum
impacta reflecti dicitur, ita vt eius linea frangatur in ipſa muri ſuperfi­
cie, quod duobus tantùm modis fieri poteſt: primò ſine angulo, vt cum
redit mobile per eandem lineam, per quam priùs acceſſerat, ſicque linea
reflexionis opponi videtur ex diametro lineæ incidentiæ.
Secundò cum
angulo, quòd ſcilicet in puncto reflexionis linea reflexionis cum linea
incidentiæ faciat angulum.
Definitio 2.
Corpus reflectens eſt, quod motum liberum alterius corporis impacti non
permittit vlteriùs per eandem lineam propagari, ſed illius lineam frangit, &
inflectit, &c.
huius corporis conditiones in ſequentibus Theorematis
definiemus.
Definitio 3.
Punctum reflexionis eſt punctum illud plani reflectentis, in quo linea refle­
xionis, & linea incidentiæ coëunt.
Definitio 4.
Linea incidentiæ eſt illa linea motus. per quam mobile ante reflexionem ap­
pellitur ad planum reflectens.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index