Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1conatu agat: immò ſi potentia motrix produceret motum primum, non
impetum in corpore proiecto;
nulla deinde eſſet cauſa applicata ad pro­
ducendum impetum:
Itaque hic motus primi generis, ſi comparetur
cum potentia motrice, eſt verè influxus, vel actio;
ſi cum termino, eſt
eius fieri, ſeu dependentia;
ſi cum ſubiecto, ſeu mobili eſt paſſio; nec
propriè dicitur produci, niſi vt quo (vt vulgò loquuntur) nec enim
actio eſt terminus, vel effectus, in quo ſiſtat cauſa; ſed eſt via, qua ten­
dit ad terminum.
Motus ſecundi generis eſt mutatio, ſeu tranſitus ex
vno loco in alium;
hoc eſt finis, vel effectus formalis ſecundarius,
quem exigit impetus;
& fruſtrà ponitur alia entitas, quæ tantùm eſſet
inſtituta ad exigendam iſtam loci mutationem; Igitur ſi ſufficienter
exigatur ab ipſo impetu, de quo infrà, certè fruſtra ponitur quodcun­
que aliud per Ax.3. & 7.
Theorema 4.
Cauſa illa immediata motus, quæ non est efficiens, potest tantùm eſſe exi­
gens, quæ reducitur ad formalem, quæ ſuum effectum formalem ſecundarium,
id est ſuum finem intrinſecum exigit.
Sic calor exigit rarefactionem, vel
reſolutionem, impetus motum;
cum enim non ſit cauſa efficiens per Th.
2. ſit tamen cauſa per Th.3. nec ſit materialis, nec finalis, vt conſtat, de­
bet eſſe formalis, vel exigens, ſeu exigitiua;
vt patet ex ipſa cauſarum
enumeratione;
non eſt materialis, quia non recipit motum, niſi ab alio;
nec finalis, quæ ſupponit alias; cum ipſa non ſit dum ponitur
effectus.
Theorema 5.
Entitas ſeu ſubstantia mobilis non eſt cauſa immediata motus, Sit enim
lapis proiectus per Poſtul. haud dubiè ſubſtantia lapidis non eſt cauſa
huius motus;
quia lapis tandem ſiſtit per hypoth.4. igitur non eſt cauſa
motus, quia eſſet cauſa neceſſaria;
igitur ſemper cauſaret per Ax.12. præ­
terea potentia motrix proiicientis verè agit, cum etiam defatigetur;
igi­
tur aliquid producit, non motum immediatè, qui produci non poteſt pro
prièper Th. 2. Adde quod motus ſecundi generis habet tantùm cauſam
immediatam exigentem, ſed potentia motrix non exigit;
quia primò
non defatigaretur exigendo;
ſecundò quia lapis ſeparatus à manu etiam
mouetur, ſed non ad exigentiam potentiæ motricis, vt patet;
quia ſtatim
poſt ſeparationem poteſt illa potentia deſtrui, licèt lapis longo pòſt
tempore moueatur; ſed quod non eſt, nihil exigit.
Aliquis fortè diceret potentiam motricem exigere primam partem
motus, quæ deinde ſecundam exigit, & ſecunda tertiam, tertia quar­
tam, &c.
Sed contra; quæro quid ſit prima illa pars motus; nec enim
aliud agnoſco niſi primam mutationem loci, quæ mutatio non poteſt
exigere niſi quando eſt;
atqui quando eſt, nihil reale eſt actu niſi mo­
bile, & nouus locus acquiſitus, mobile ipſum non exigit, vt demonſtra­
tum eſt, & conceſſum, nec etiam locus de nouo acquiſitus, in quo
ſcilicet mobile ſiſtere poteſt: quidquid pones aliud, impetum appellabo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index