Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1per ſpatium loci; vel alteratiua, vt vulgò vocatur; quà ſcilicet vel re­
ſoluuntur partes, vel rarefiunt, vel liqueſcunt, vel concreſcunt &c.
vel
demùm mutant ſenſibilem ſtatum;
vel eſt perfectiua aliquo modo, qua­
tenus ſubiectum nouam aliquam habitudinem acquirit ad ſenſus; ſic
lumen illuminando obiectum reddit illud viſibile.
&c. de quibus aliàs.
Theorema 15.
Motus eſt effectus formalis ſecundarius impetus. Cum enim ſit cauſa
exigens per Th. 121. Voco effectum formalem ſecundarium, quem in
mobili exigit impetus;
quippe, vt iam dictum eſt, cauſa exigens redu­
citur ad formalem;
nec enim cauſat aliquid producendo, quod ſpectat ad
efficientem;
nec mouendo, quod ſpectat ad finalem; nec determinando,
quod ſpectat ad obiectiuam;
nec recipiendo, quod ſpectat ad materia­
lem;
nec dirigendo, quod ſpectat ad idæalem, vel exemplarem; ſed
exigendo;
quatenus ſcilicet ad id à natura eſt inſtituta, vt ex eius in
ſubiecto præſentia talis affectio, vel mutatio conſequatur;
vocatur au­
tem effectus formalis ſecundarius; non verò primarius, qui eſt tantùm
concretum ex ipſa formâ, & ſubiecto.
Theorema 16.
Motus eſt finis intrinſecus impetus. Dum finem audis intrinſecum,
cogita quæſo aliquid phyſicum;
eſt enim id, propter quod talis, vel ta­
lis forma inſtituta eſt:
quid enim aliud eſſe poteſt; finem enim rerum
naturalium ex ipſo vſu cognoſcimus;
immò idem eſt finis cum ipſo vſu;
cum igitur impetus illum tantùm vſum habeat, quem in ipſo mobili
præſtare cernimus, ſcilicet motum;
dicendum eſt motum eſſe finem in­
trinſecum impetus;
adde quod cum fruſtrà ſit impetus ille, qui non præ­
ſtat motum mediatè ſaltem in ſuo ſubiecto; quid enim aliud in ſuo ſub­
iecto præſtaret, quem effectum, quam mutationem?
certè ſi fruſtrà eſt, non
eſt, per Ax.6.igitur vt ſit, debet habere id, ſine quo eſſe non poteſt; igitur
maximum eius bonum eſt, igitur finis, quem natiuâ vel innatâ velut
appetentiâ concupiſcit, vel exigit.
Dixi mediatè, vel immediatè; num
reuera datur fortè aliquis impetus, vt dicemus infrà;
ſcilicet primus na­
turalis, qui ſcilicet duos fines habet diſiunctiuè; quorum alter eſt gra­
uitatio, alter motus deorſum.
Theorema 17.
Niſi eſſet motus non eſſet impetus. Probatur quia motus eſt finis intrin­
ſecus impetus per Th. 16. igitur ſi nullus motus eſſe poſſet, ſuo fine ca­
reret impetus;
igitur non eſſet, vt patet, igitur non eſſet; quia quod
fruſtrà eſt, non eſt per Ax. 6. nec obſtat quod ſuprà indicatum eſt de im
petu naturali primo vel innato (ſic enim deinceps appellabimus vt recti
diſtinguamus ab acquiſito quem vocabimus impetum accelerationis)
qui ſine motu conſeruatur in corpore grauitante;
quia niſi poſſibilis eſ­
ſet motus deorſum nulla eſſet grauitatio;
quippe grauitare eſt deor­
ſum inclinari, motumque inclinationis impediri;
hinc dicemus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index