Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1in ſecundo libro impetum innatum ſæpiùs eſſe ſine motu; cum ſcilicet
impeditur à corpore ſuſtinente?
immò dicemus infrà primo inſtanti,
quo eſt impetus, nondum eſſe motum.
Obſeruabis autem certiſſimam regulam; ſcilicet ex impoſſibilitate
effectus formalis, ſequi impoſſibilitatem cauſæ formalis, huiuſque poſſi­
bilitatem ex illius poſſibilitate.
Theorema 18.
Niſi eſſet impetus, non eſſet naturaliter motus. Quia niſi eſſet cauſa, non
eſſet naturaliter effectus per Ax. 8. Impetus enim eſt cauſa motus per
Th.15. Deinde omnis motus eſt ab aliqua potentia motrice, vt patet ex
omni hypotheſi;
ſiue ſit naturalis in grauibus, & leuibus, ſiue ſit vitalis
in viuentibus;
ſiue ſit media in compreſſis, & dilatatis; ſiue alia quæli­
bet:
ſed omnis potentia motrix eſt actiua, quia mouet; ergo agit, ſed
motum non producit per Th. 2. Igitur impetum, qui deinde exigit mo­
tum per Th. 14. Dixi naturaliter;
quia non eſt dubium, quin Deus ſine
impetu aliquo modo mouere poſſit;
ideſt, facere ſine impetu, vt corpus
mutet locum:
nec dicas Deum non poſſe ſupplere vices cauſæ formalis;
nam concedo id quidem pro effectu formali primario;
nec enim Deus
poteſt facere, vt aliquid ſit calidum ſine calore;
cum eſſe calidum ſit
idem, ac eſſe habens calorem;
id tamen nego pro effectu ſecundario,
quem ſcilicet cauſa formalis exigit:
Etenim ſicut poteſt ſummo iure non
ſatisfacere exigentiæ;
ita poteſt id conferre ſine exigentiâ, quòd cum exi­
gentia conferre poteſt; ſic poteſt corpus reſoluere ſine calore, mouere
fine impetu &c.
quanquam vt verum fatear non eſſet propriè motus, ſed
quaſi continuæ reproductionis modus;
nam motus dicit aliquam paſ­
ſionem; ſcilicet actum entis in potentiâ, vt aiunt.
Theorema 19.
Si eſſet motus naturaliter ſine impetu, corpus per ſe ipſum moueretur, id eſt,
exigeret motum per ſuam entitatem;
quia nullus impetus exigeret; ergo
aliquid aliud, nihil diſtinctum, alioquin eſſet impetus; ergo ipſa corpo­
ris entitas; quanquam non eſſet motus, vt iam dictum eſt, quia non eſ­
ſet paſſio.
Theorema 20.
Corpus illud æquali ſemper motu ferretur per ſe; Quia eſſet ſemper ea­
dem cauſa neceſſaria motus, id eſt, ipſa entitas corporis;
igitur idem
effectus per Axioma 12. igitur idem, vel æqualis motus: dixi per ſe pro­
pter diuerſum medium.
Theorema 21.
Si eſſet aliquod corpus eſſentialiter mobile, impetu non indigeret. Probatur;
quia in tantum indiget mobile impetu vt impetus exigat motum;
ſed
corpus illud per ſuam eſſentiam exigeret motum;
igitur non indigeret
impetu;
poſſet tamen impediri eius motus, vt patet; immò eſſet capax
recipiendi impetus., ſiue quem in ipſo produceret, ſiue quem ab alia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index