Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1Dei hoc prohibet; nam moueri, eſt affici intrinſecè; quia etiam de­
ſtructis omnibus extrinſecis creatis moueri poſſem, & fruſtrà recurres
ad partes virtuales immenſitatis Dei, quas ferè animus abhorret; apa­
ge partes in Deo: quis hoc ferre poſſit?
præterea ſi ſunt, ſunt eſſentia­
liter immobiles;
igitur valet ſemper ratio allata; igitur Deus eſt inca­
pax motus; igitur & impetus.
Diceret aliquis Deum quantumuis Immenſum in orbem conuolui
poſſe; igitur 1. ratio non probat de omni motu.
Reſpondeo adhuc va­
lere, quia etiam in orbem conuolui non poteſt, niſi mutetur intrinſe­
cè;
atqui ſi eſt immenſus, non poteſt mutari intrinſecè per motum;
quia nullum locum de nouo acquireret;
ſed de hoc motu aliàs, cum de
infinito;
vel de puncto phyſico mobili; quidquid ſit. valet ſaltem
1. ratio pro motu recto, & aliæ duæ pro omni motu.
Theorema 28.
Motus ipſe moueri non poteſt. Quia cum tantùm dicat mutationem
loci;
certè mutatio non eſt in loco; dicit enim tantùm locum relictum
eo inſtanti, quo nouus acquiritur.
Præterea quod eſt in loco dicit tan­
tùm ens phyſicum;
ſed mutatio dicit etiam non ens; Hinc egregium pa­
radoxum; illud non mouetur per quod cuncta mouentur, quæ mouentur.
Theorema 29.
Duratio moueri non poteſt. Cum enim ſit ſucceſſiua, fluit per partes,
igitur quælibet illius pars, ſeu quod durat vna inſtanti tantùm eſt inca­
pax motus, per Th. 26.
Theorema 30.
Hinc actio moueri non poteſt; cum enim actio per quam res conſerua­
tur, ſit eius duratio; vt conſtabit ex iis, quæ demonſtrabimus in Me­
taphyſica, & cum duratio moueri non poſſit, per Th. 29. certè neque
actio moueri poteſt.
Corollarium 1.
Hinc in tanta rerum creatarum multitudine ſunt tantùm duæ, quæ
ſunt eſſentialiter immobiles; ſcilicet motus, & actio;
quorum ille cum
ſit mutatio non eſt adæquatè aliquid poſitiuum; ſecus actio.
Corollarium 2.
Hinc ſunt tantùm duo adæquatè poſitiua, quæ moueri non poſſunt;
ſcilicet Deus, & actio; Deus, qui ſemper eſt;
actio, quæ tantùm vno
inſtanti eſt; Deus vbique eſſentialiter; actio hic tantum eſſentialiter;

Deus primum ens; actio infinitum ens;
eſt enim modus; Deus primum
mouens; actio ipſe motus; ſcilicet primi generis, de quo in ſect.
Th.3.
Corollarium 3.
Hinc ſi res aliqua creata per actionem tantæ perfectionis, quæ mille
annis eſſentialiter reſponderet, conſeruaretur;
certè per totum illud
tempus moueri non poſſet;
eſſet enim vnicum inſtans, hoc eſt duratio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index