Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1tùm res in vno loco patet; vel enim à cauſa prima vel ab aliqua 2. pro­
ducitur;
ſi à 2. ergo ab aliqua aplicata; igitur ex ſuppoſitione quòd il­
la cauſa 2. in vno tantùm loco producta ſit, vni tantum applicari po­
teſt;
quod autem cauſa 1. in pluribus locis naturaliter eundem effectum
non producat, certum eſt, & demonſtrabimus in Metaphyſ. quia ſin­
gulis effectibus ſingulæ ſufficiunt actiones;
ſingulis terminis ſingulæ
viæ;
immò hoc requiri videtur, ſeu ſpectare ad huius vniuerſitatis or­
dinem;
quippe ſi res eadem in pluribus locis eſſet; cur potius in duo­
bus quam in tribus?
deinde multiplex iure poſſet exiſtimari; denique
quod vnum eſt in entitate creata, ſeu dependente ab eadem cauſa, vnum
eſt etiam in dependentia;
quæ eſt actio, per quam dependet; ſed de his
aliàs.
Theorema 31.
Impetus non producitur in eo mobili, quod moueri non poteſt à potentia
motrice applicata, licèt à fortiori moueri poſſit.
Probatur, quia impetus
eſt tantùm propter motum, qui eius effectus eſt, & finis, per Th. 15.
& 16. Igitur vbi non eſt motus, fruſtrà eſt impetus;
ſed quod fruſtrà
eſt, non eſt; id eſt non eſt, quod fruſtrà eſſet, ſi eſſet per Ax. 6. Exci­
pio tamen impetum naturalem innatum, qui nunquam eſt fruſtrà, vt
dictum eſt ſuprà in Theorem.
17. adde quod non poteſt cognoſci
impetus, niſi vel ex motu, vel ex ictu, vel ex contrario niſu, vel
impulſu;
ſed nihil horum cernitur in rupe quam ferio; Igitur non
eſt dicendum in ea produci impetum, cuius rationem afferemus infrà;

nunc ſatis eſt Ax. 3. id manifeſtè probari;
nam qui diceret in rupe im­
mobili impetum imprimi;
certè poſitiuo argumento probare tenere­
tur, quod tantùm duci poteſt, vel ab experimento;
atqui hîc nullum eſt;
vel à neceſſitate, quæ nulla eſt;
vel ex alio quocumque capite, quod
nullum excogitari poteſt;
ſed maiorem lucem huic Th. 3. ex proximè
ſequentibus accerſemus;
nec eſt quòd aliqui dicant produci impetum
inefficacem;
qui cum fruſtrà ſit, ſi eſt, ex nullo capite probari poteſt: ad­
de quòd deſtruitur impetus, ne ſit fruſtrà;
Igitur non producitur, ne ſit
fruſtrà;
nam conſeruatio eſt vera actio, vt dicemus ſuo loco; Igitur ſi
hæc non ponitur, ne aliquid ſit fruſtrà;
etiam 1. productio poni non
debet; vnde commentum illud impetus inefficacis prorſus inefficax eſt.
Theorema 32.
Ideo potentia motrix non producit impetum in prædicta rupe. v.g. quia de­
bilior eſt.
Probatur, & explicatur; quippe debilior potentia minorem ef­
fectum producit per.
Ax. 13. num. 2. igitur pauciores partes impetus
æquales vni certæ per idem num. 1. igitur ſi ſint plures partes ſubiecti
mobilis, ſeu rupis, quàm impetus;
cum vna pars impetus duobus parti­
bus ſubiecti ineſſe non poſſit;
licet plures vni ſimul in eſſe poſſint;
non eſt mirum ſi nullus impetus producatur;
cum non poſſint tot partes
illius produci, quot eſſent neceſſariæ; vt ſaltem ſingulæ ſingulis ſubie­
cti, ſeu rupis partibus diſtribuerentur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index