Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 491 > >|
1
Obſeruabis autem nouum quoddam genús reſiſtentiæ; nam ſingulæ
partes rupis ab applicata potentiâ aptæ ſunt loco moueri per impreſ­
ſum impetum, & maior potentia ſimul omnes loco moueret;
at verò
omnes ſimul, & coniunctim conſideratæ;
quatenus ſcilicet vna pars
non poteſt moueri ſine alia, & comparatæ cum illa potentia debili di­
cuntur habere prædictam reſiſtentiam, quæ ſuperat potentiæ vires;

quòd ſcilicet à maiori moueri tantùm poſſint; quia plures partes im­
petus poſtulantur, quam ſint eæ, quæ à prædictâ potentiâ poſſunt pro­
duci.
Theorema 33.
Vel producitur impetus in omnibus ſubiecti partibus vnitis, vel in nulla;
modò nulla fiat ſeparatio, neque compreſſio: Certum eſt enim in ijs omni­
bus partibus, quæ auolant ab ictu, produci impetum.
Probatur igitur
1. quia ſi non producatur in omnibus partibus, & nulla ſeparetur ab
alijs;
certè nulla mouetur, vt certum eſt; igitur nulla habet impetum;
quia ibi non eſt cauſa formalis, vbi non eſt effectus formalis; alioquin
eſſet fruſtrà, contra Ax. 6.2.
Tu dicis produci impetum in aliquot parti­
bus; hoc dicis, hoc proba?
an potes dignoſcere impetum niſi ex motu?
vel conſeruaretur hîc impetus ſequentibus inſtantibus, vel ſtatim ſecun­
do inſtanti deſtrueretur.
Primum dicere abſurdum eſt; quia ſi hoc eſſet
multisictibus repetitis tandem moueretur totum mobile; ſi verò de­
ſtrui dicatur.
Secundo inſtanti; eadem ratio probat non produci. Pri­
mo inſtanti, quæ probat deſtrui.
Secundo nam ideo deſtruitur. Secun­
do quia eſt fruſtrà, ſed non minus eſt fruſtrà.
Primo igitur non produ­
citur.
Primo 4. probatur; quia cum non ſufficiant partes impetus, quas
dixi produci, vt omnibus partibus ſubiecti diſtribuantur;
certè non eſt
vlla ratio, cur potiùs his quàm illis diſtribui dicantur; cum vna ſit tan­
tùm immediatè applicata.
Igitur certum eſt vel produci in omnibus, vel
in nulla, niſi forte aliquæ auolent, ſed tunc ſeparantur.
Obiiciet aliquis 1. eſſe cauſam neceſſariam applicatam ſubiecto ap­
to:
igitur agit per Ax. 12. Reſpondeo eſſe impeditam; nam reſiſtentia
ſubiecti ſuperat vires potentiæ vt dictum eſt;
immò in ipſo motu re­
torqueo argumentum; licèt enim ſit applicata cauſa neceſſaria mouens,
non tamen mouet.
Obiiciet 2. Ignis applicatus agit in nonnullas partes ſubiecti, licèt
non agat in omnes; igitur & potentia motrix.
Reſpondeo non eſſe pa­
ritatem;
quia vna pars poteſt calefieri, & reſolui ſine alia, vt conſtat
non tamen vna moueri ſine alia, cui coniuncta eſt, niſi ſeparetur; igi­
tur nec recipere impetum ſine alia.
Obiiciet. 3. ſint duo trahentes idem mobile; ita vt ſeorſim neuter
trahere poſſit, coniunctim verò vterque poſſit;
certè ſi alter non pro­
ducit impetum ſeorſim, nec etiam coniunctim producet;
nec enim au­
gentur eius vires ab altero:
Reſpondeo vtrunque agere actione com­
muni; igitur non eſt mirum ſi effectus maior eſt, quem tamen neuter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index