Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1nimo etiam ictu moueri; quod etiam obſeruauit Galileus in ſuis dialo­
gis de motu;
quem certè motum obſeruabis etiam inſenſibilem, tùm
operâ radij luminis repercuſſi, & ad aliquod interuallum proiecti;
tùm
operâ ſeu piſorum in tympani membranâ tremulo quaſi motu ſubſul­
tantium; quâ etiam arte deprehenditur in arce obſeſſa, ſub quam muri
partem cuniculi agantur.
Corollarium 1.
Hinc egregia ratio erui poteſt, cur ingens corporis moles à debili po­
tentia loco moueri non poſſit;
cum enim tot ſaltem requirantur partes
impetus, quot ſunt partes ſubiecti:
quia vel in omnibus, vel in nulla
producitur;
certè cum ſint plures partes ſubiecti, quàm vt in ſingulis
ab ea dumtaxat potentiâ impetus produci poſſit; quid mirum eſt, ſi mo­
ueri non poſſit.
Collorarium 2.
Hinc certa ratio alterius vulgaris effectus potentiæ motricis, quæ lapi­
dem 40. librarum tardo tantùm motu impellit, etiam cum ſummo niſu,
cum tamen ſaxo vnius libræ velociorem motum imprimat;
quia ſcilicet
partes impetus producti diſtribuuntur pluribus partibus ſubiecti in ma­
iori lapide, & paucioribus in minori;
igitur ſingulæ partes minoris
habent plures partes impetus, vt manifeſtè conſtat;
ergo ille impetus
intenſior eſt; igitur maiorem exigit ſeu perfectiorem motum per Ax.
13. num.2.
Collorarium 3.
Hinc ſublata ratione diuerſæ reſiſtentiæ medij, dato pondere
mobilis vtriuſque, datoque niſu communi potentiæ, poteſt de­
terminari certus velocitatis gradus vtriuſque;
nam ratio velocitatum
eſt inuerſa ponderum v. g. ſit pondùs 4. librarum;
fit etiam 2. librarum
ſit impetus impreſſus vtrique ſuppoſito communi, & æquali niſu
potentiæ, & æquali tempore;
haud dubiè velocitas mobilis 2. libra­
rum erit dupla velocitatis mobilis 4. librarum;
quia cum ſint duplo
plures partes ſubiecti in hoc mobili quàm in illo (accipio enim vtrum­
que eiuſdem materiæ, vt omnes lites fugiam) igitur in minori eſt duplo
intenſior impetus: Igitur duplo velocior motus;
dixi, ſi fiat æquali
niſu, & æquali tempore;
quia reuerâ non fit in tempore æquali, ſed
inæquali, ſi ſupponatur idem arcus brachij v. g. iacientis;
nam tempo­
ra ſunt in ratione ſubduplicata ponderum; vt demonſtrabimus lib. 10.
& velocitates ſunt vt tempora permutando.
Collorarium 4.
Hinc facilè determinari poteſt proportio impetus impreſſi cognitâ
grauitate mobilium;
v. g. ſit mobile graue vt4. & aliud graue vt 2. haud
dubiè vt moueatur æquali gradu velocitatis, debet produci duplo
maior impetus in maiori mobili, hoc eſt, iuxta rationem maioris ad mi­
nus, quod clariſſimè ſequitur ex dictis;
vt enim tot ſint gradus impetus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index