Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1in qualibet parte minoris, quot ſunt in qualibet parte minoris; haud
dubiè impetus maioris habet eandem rationem ad impetum minoris;
quam habet maius ad minus.
Collorarium 5.
Hinc quoque ducitur manifeſta ratio ſeu reſponſio ad illud præcla­
rum certè quorundam philoſophorum commentum, qui volunt ex mini­
ma ponderis acceſſione totam terræ molem inclinari, vt in nouo æqui­
librio ſtatuatur; quod omninò falſum eſt;
nam ex ſuppotione quòd
terra non grauitet (vt vulgò dicitur, & aliàs à nobis demonſtrabitur) illa
certè moueri non poteſt niſi producantur tot partes impetus quot ſunt
partes ſubiecti in tota terra; quæ certè maximas potentiæ vires poſtulant.
Theorema 34.
Primo inſtanti, quo est impetus, non est ille motus, cuius hic impetus eſt
cauſa.
Probatur; quia non poteſt eſſe motus, niſi ſit locus prior reli­
ctus, & nouus acquiſitus, igitur ſi eodem inſtanti, quo eſt impetus,
haberet motum, eodem inſtanti eſſet in duobus locis, quod dici non
poteſt; & iam diximus in Th. 26. igitur impetus primo inſtanti quo
eſt non habet ſuum motum.
Theorema 35.
Immò nihil eſt, quod primo inſtanti, quo eſt, moueri poſſit. Quia non poteſt
moueri, niſi acquirat nouum locum, & priorem relinquat;
igitur, vel ſi­
mul in vtroque eſt, quod dici non poteſt;
vel in relicto antè fuit; igitur
non eſt primum inſtans, contra ſuppoſitionem.
Theorema 36.
Potest impetus aliquo inſtanti non moueri quo mouetur ipſum mobile, in
quo est.
Nam moueatur mobile quodlibet; & dum mouetur, impella­
tur, factâ ſcilicet acceſſione noui impetus; haud dubiè hoc primo in­
ſtanti, quo producitur impetus in dato mobili non mouetur per Th.
35. quo tamen inſtanti mouetur prædictum mobile.
Collorarium 1.
Hinc egregium paradoxon; Poteſt alique inſtanti moueri ſubiectum, licèt
non moueantur illa omnia, que eidem ſubiecto reuerâ inſunt.
Corollarium 2.
Hinc etiam aliud paradoxon; Impetus primo inſtanti, quo eſt, non habet
ſuum finem, nec habere poteſt; patet, quia primo inſtanti non habet motum.
Corollarium 3.
Hinc poteſt aliquid dato inſtanti carere ſuo fine; licèt non ſit fruſtrà;
fruſtrâ enim tantùm dicitur ille impetus, qui pro inſtanti ſequenti
non poteſt habere motum.
Theorema 37.
Impetus pars recepta in parte ſubiecti non exigit motum aliarum partium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index