Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1eiuſdem ſubiecti, licèt coniunctarum. Probatur 1. quia alioquin vna pars
impetus ſufficeret ad mouendam ingentem rupem; quod abſurdum eſt.

2. ſicut vna pars caloris non reſoluit alias partes ſubiecti; ita nec im­
petus.
3. Ratio à priori eſt; quia impetus non eſt cauſa efficiens motus
per Th. 13. ſed tantùm cauſa formalis per Th. 15. Igitur præſtat tantùm
ſuum effectum formalem in eo ſubiecto, in quo eſt.
Corollarium 1.
Hinc partes impetus non cauſant motum in ſuo ſubiecto actione, vel
exigentia communi;
quia quælibet pars impetus exigit tantùm motum
ſui ſubiecti;
id eſt illius partis, quàm afficit; quod etiam probatur per
Ax. 13.
Corollarium 2.
Hinc corpus grauius perſe, ſaltem eiuſdem materiæ, non cadit velo­
ciùs, quàm leuius, vti globus plumbeus 100. librarum, quàm globus
vnius libræ plumbeus;
quia ſcilicet impetus vnius partis non iuuat mo­
tum alterius:
præterea tam facilè 2, partes impetus in 2. partibus ſubie­
cti receptæ eaſdem mouent, quàm 100. alias 100. dixi per ſe;
nam di­
uerſa eſſe poteſt medij reſiſtentia; ſed de his fuſe in 2. lib. Theorema 38.
Impetus recipitur tantùm in ipſa ſubſtantia ſubiecti naturaliter. v. g. ſi
mobile ſit ferrum calidum, recipitur in ipſa ſubſtantia ferri;
non verò
in ipſo calore (ex ſuppoſitione quod calor ſit accidens, vt aliàs demon­
ſtrabimus;
nec in alijs accidentibus, ſi quæ ſunt, in eodem ſubiecto; pro­
batur 1. quia ſi produceretur etiam impetus in accidentibus, quo plu­
ra eſſent accidentia in aliquo ſubiecto;
plures quoque partes impetus
producendæ eſſent; igitur maiori potentiâ opus eſſet per Ax. 13. n.
4.
Igitur difficiliùs mouerentur, quod eſt abſurdum.
Diceret fortè ali­
quis eundem impetum recipi ſimul in ſubſtantia & in ipſis accidenti­
bus;
ſed contra, nam reuera, ſi hoc eſſet, dum proijcitur ferrum cali­
dum, & ſtatim frigefit, deſtrueretur totus impetus, deſtructo ſcilicet
eius ſubiecto:
2. qui hoc diceret, deberet probare; nam eodem modo
mouetur corpus ſiue afficiatur pluribus accidentibus, ſiue paucioribus;
igitur non euincit experientia recipi in illis impetum, nec etiam ratio,
vt dicam paulò poſt.
Ratio à priori eſſe poteſt; quia accidens cum ſuo
ſubiecto coniunctum exigit ſemper eſſe præſens ſubiecto, cum natura­
liter extra ſubiectum exiſtere non poſſit;
igitur cum exigat conſerua­
ri, & exiſtere;
eo tantùm modo, quo poteſt naturaliter conſeruari &
exiſtere;
certè exigit conſeruari, & ineſſe ſubiecto; igitur exiſtere in
eo loco, in quo exiſtit ſubiectum, vt patet; igitur, ſi ſubiectum mutet
locum etiam accidens cum eo coniunctum mutare debet.
Dices, igitur ſimiliter dici poteſt non recipi impetum in omni­
bus partibus ſubiecti mobilis, ſed in vnâ dumtaxat; cui cum
aliæ ſint vnitæ, exigunt moueri ſine impetu ad illius motum?
cum
hoc ipſum ad omnem vnionem ſpectare videatur;
Reſpondeo vnam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index