Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1impedimentum motu ſui ſubiecti, in eo non agit, quod non impedit; &
cum impediatur tantùm in vna linea, in ca tantùm agit; igitur non
agit in orbem.
Scholium.
Obſeruabis primò, hanc primam eſſe difficultatem; cum in hoc im­
petus maximè differat ab alijs qualitatibus ſi quæ ſunt, quæ agunt in or­
bem, vt dicemus ſuo loco.
Obſeruabis ſecundò, hanc etiam eſſe communem illorum ſententiam,
qui dicunt impetum ad extrà produci ab ipſo mobili, ſed ita vt ab illis
vix ſolui poſſit; cum tamen à nobis facilè ſoluatur.
Obſeruabis tertiò, impetum in vtroque munere cauſæ ſubeſſe tantùm
vni lineæ;
ſcilicet exigit motum per vnam lineam; cum per plures ſi­
mul motus eſſe non poſſit;
ne idem mobile ſimul eſſet in pluribus lo­
cis;
& producit impetum per vnam lineam; cum producat tantùm pro­
pter motum.
Obſeruabis quartò, alias qualitates, ſi quæ ſunt, non agere ad extra,
vt tollant impedimentum ſui effectus ad intra;
qui ſcilicet ab impedi­
mento extrinſeco impediri non poteſt;
vt accidit in ipſo impetu; etenim
corpus non poteſt moueri niſi nouum locum acquirat: neque nouum
locum acquirere ab alio corpore occupatum, niſi corpus hoc loco ce­
dat, neque hoc loco cedere poteſt ſine motu, vel moueri ſine impetu,
igitur cum impediat motum amoueri debet, accepto dumtaxat impetu
ab alio mobili.
Obſeruabis quintò nonnullos eſſe, qui volunt motum vnius corporis
transferri in aliud corpus;
ſed mera eſt metaphora; nihil enim prorſus
eſt quod ab vno in aliud tranſeat, ſeu transferatur; nec aliud dici po­
teſt, niſi quod dictum eſt, impetum ſcilicet nouum produci.
Hinc etiam reiicies commentum illorum, qui dicunt ideo vnum
corpus ab alio moueri, quia ab vno in aliud deriuantur corpuſcula illa,
quæ faciunt lumen, & calorem;
quia lumen, & calor ſunt veræ qualita­
tes, non corpuſcula, vt demonſtrabimus in 5. tractatu:
Adde quod li­
cet ferrum candens aliud frigidum impellat, etiam velociſſimè;
hoc ip­
ſum æquè frigidum manet;
denique in craſſis tenebris nix ſeu glacies
frigidiſſima perniciſſimè moueri poteſt: ſed apage iſta commenta.
Theorema 46.
Omnes partes impetus mobilis agunt ad extra actione communi. Probatur
per Ax. 13. n.
1. niſi enim agerent actione communi ſed quælibet ſuam
produceret;
cur potius in hac parte ſubiecti, quam in alia, deinde ap­
plicatur tantùm vna immediatè;
Igitur agunt omnes actione commu­
ni;
omnes inquam illæ, quæ impediuntur; cum enim impetus agat
tantùm ad extrà vt tollat impedimentum ſui motus; ille proſectò age­
re non debet, cuius motus vel effectus non impeditur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index