Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1applicata, & non impedita non agit; at verò agit impedita; ſcilicet
impetus qui tantùm agit, vt tollat impedimentum; igitur, ſi non
impediatur non agit.
Theorema 49.
Quo minùs impeditur impetus, minùs agit ad extra, & contrà; quo plùs
impeditur, plùs agit.
Cum enim ideò agat ad extra, vt tollat impedi­
mentum;
certè ſi nullum eſt, nihil agit, ſi minùs, minùs agit; igitur
agit pro rata, id eſt, pro diuerſa impedimenti ratione.
Theorema 50.
Si linea motus, quam directionis appellant, ducatur per centrum vtriuſque
corporis, maximum est impedimentum, vt patet.
ſint enim duo globi,
A mobilis, & B. occurrens ipſi A, ſitque linea directionis DE ducta
per centrum vtriuſque AB, & punctum contactus ſit C;
certè glo­
bus B maximum ponit impedimentum, quod ab eo poni poſſit;
Igitur
impetus globi A agit quantùm poteſt in globum B; vt ſcilicet maxi­
mum impedimentum remoueat.
Theorema 51.
Si linea motus vel ipſius parallela cadat perpendiculariter in extremam
diametrum globi immobilis:
haud dubiè nihil impedit; ſit enim globus
mobilis A, Immobilis B, linea directionis ſit GA, ipſi parallela FC;

certè globus B. non impedit motum globi A. cum nihil loci globi B
occupari debeat à globo A; Igitur impetus A non agit in globum B per
Th. 48.
Theorema 52.
Si linea motus ſit inter vtramque; est minus impedimentum. ſit globus
immobilis BA;
ſit linea motus GC cum impedimento, de qua in Th. 50.
ſit alia KB cum nullo impedimento, de qua in Th. 51. ſint aliæ HD,
IE;
certè minus eſt impedimentum in contactu D, quàm in C; quia ca­
dit obliquè in D, perinde atque ſi caderet in tangentem NO; Igitur
minus impeditur; in qua vero proportione, dicemus aliàs, cum de re­
flexione, & de motu mixto.
Theorema 53.
Hinc producitur in contactu C, totus impetus; in contactu D, minùs; in
contactu E adhuc minùs; in B nihil; quia in ea proportione producitur
plùs vel minùs impetus, quo plùs eſt, vel minùs impedimenti per
Th. 49. ſed minùs eſt impedimentum in E, quàm in C;
& in E, quàm
in D, per Th. 52; Igitur in D producitur minùs impetus, quàm in C,
& minùs in E, quàm in D.
Theorema 54.
Hinc eadem cauſa neceſſaria etiam immediate applicata diuerſum impe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index