Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1que lege, vt impetus agat quantum poteſt, & omnes partes mobilis
moueantur æquali motu.
Corollarium 1.
Hinc reijcis illos, qui volunt à globo æquali produci in æquali ſub­
duplum impetum; in ſubduplo ſubtriplum; in ſubquadruplo ſubquin­
tuplum; ratio illorum eſt;
quia duo globi æquales inſtanti contactus
perinde ſe habent, atque ſi conflarent vnum corpus;
ſed ſi conflarent
vnum corpus quilibet ſubduplum impetum haberet;
ſi verò globus cum
alio ſubduplo faceret vnum mobile;
haud dubiè minor, id eſt, ſubduplus
haberet tantùm ſubtriplum impetum; atque ita deinceps;
hoc totum
falſiſſimum eſt;
nam primò ſi globus æqualis acciperet tantùm ſubdu­
plum impetum ab alio, ſubduplo tantùm motu ferretur;
igitur ſubdu­
plum ſpatium decurreret, quod eſt contra experientiam, & Th. 47. Se­
cundò, ratio propoſita nulla eſt;
quia quando globus impactus impellit
alium, eſt veluti potentiâ, quæ cum tota ſua vi, & cum impetu agit,
cuius nulla pars transfertur in alium globum;
nec enim migrat de
de ſubiecto in ſubiectum, ſed producit ſibi æqualem:
equidem ſi duo
globi æquales eſſent vel coniuncti, vel contigui in linea directionis,
quilibet pro rata acciperet impetus producti partem à potentia applica­
ta;
ſi eſſent æquales, quiſque ſubduplum: ſi alter ſubduplus ſubtri­
plum, &c.
ſed hæc ſunt ſatis facilia.
Obijci fortè poſſet ab aliquo primò experientia; videmus enim ſæpè
globum impulſum in ludo Tudiculario moueri tardiùs globo impellen­
te;
reſpondeo id ſæpè accidere; tùm quia linea directionis non connec­
tit centra vtriuſque globi;
igitur minor eſt ictus per Th 52. tùm quia
globus impellens, vel impulſus deficiunt à perfecta ſphæra;
tùm quia
non eſt perfecta æqualitas globorum; adde quod quò accuratiùs prædi­
ctæ leges obſeruantur, ipſi motus ad æqualitatem propiùs accedunt, vt
conſtat experientia.
Obiici poſſet ſecundò deſtrui aliquid impetus globi impellentis ab ipſo
ictu, vt conſtat experientia;
igitur illa pars impetus, quæ deſtruitur, non
producit nouum impetum in globo impulſo;
Reſpondeo deſtrui quidem
aliquid impetus in globo impacto, vt videbimus infrà;
cum tamen de­
ſtruatur tantùm ſequenti poſt ictum inſtanti;
certè cum exiſtat adhuc
ipſo inſtanti contactus, neceſſariò agit, quippe aliquid vltimo inſtanti
poteſt agere;
adde quod illud ipſum repugnat manifeſtæ experientiæ;
licèt enim aliquando deſtruatur totus impetus in globo impacto, quod
ſæpè accidit in ludo Tudiculario, nam illicò ſiſtit pila eburnea; alius
tamen globus velociter mouetur, cuius effectus rationem infrà addu­
cemus.
Obijci poſſet tertiò inde ſequi progreſſum in infinitum, nam globus
A impactus in globum B impellet cum æquali motu, & B in C etiam
æquali, C in D, atque ita deinceps;
modò illi globi ita ſtatuantur, vt
linea directionis per omnium centra rectà ducatur;
Reſpondeo, vel il-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index