Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
451
451
452
452
453
453
454
454
455
455
456
456
457
457
458
458
459
459
460
460
< >
page |< < of 491 > >|
1qualiter CI; ſitque D centrum grauitatis trianguli BCI; ſit E centrum
grauitatis ſectoris BCHI, ſitque vt ſectio FCHI, ad triangulum BEI,
ita DE ad EG, vel vt ſectio ad ſectorem, ita DE ad DG; G eſt centrum
grauitatis ſectionis, per p.7.
His poſitis voluatur ſector AKHM, circa axem CB, perinde ſe ha­
bet circumactus, atque ſi ſingulis partibus incumberent rectæ, quæ eſſent
vt motus earumdem pretium, vt conſtat ex dictis;
igitur ſit ſector AEF
D, æqualis priori, perinde ſe habet, atque ſolidum AEFDCB, quod
ſcilicet conſtat ex pyramide AEDCB, & ſegmento cylindri EFDCB;

pyramidis centrum grauitatis ſit I, ita vt IG ſit 1/4 GA, ſit M centrum
grauitatis ſegmenti ſolidi, ſeu potiùs ſit terminus perpendicularis deor­
ſum, quæ ducatur per centrum grauitatis eiuſdem ſolidi;
diuidatur IM
in N, ita vt IN ſit ad NM, vt ſegmentum cylindri GEFDCB, ad
pyramidem AEDCB; certè N eſt centrum grauitatis ſolidi AEFDCHB,
per p.7. igitur N eſt centrum percuſſionis ſectoris circumacti.
Theorema 14.
Si ſector AKHM voluatur circa Tangentem NHL, determinari
poteſt centrum percuſſionis eodem modo;
nam aſſumi poteſt cuneus, vt ſuprà,
cuius baſis ſit ſegmentum cylindri;
tùm pyramis cum eadem baſi; tùm in­
ueniri centrum grauitatis vtriuſque;
tùm detracta pyramide ex cuneo,
haberi reſiduum ſolidum, cuius centrum grauitatis inuenietur, iuxta prę­
dictam praxim; quippe hoc erit centrum percuſſionis quæſitum.
Theorema 15.
Si voluatur triangulum FBH circa FM, in quam cadit HF perpen­
diculariter:
ſi aſſumatur NH 1/4 FI, ducaturque NP parallela HB, ſe­
cans FC in O, dico punctum O eſſe centrum percuſſionis; quod eodem modo
probatur quo ſuprà Th.11.
Theorema 16.
Si voluatur quodlibet triangulum circa angulum rectum, determinari pe­
test centrum percuſſionis;
ſit enim triangulum ABC; ducatur quælibet
linea Tangens angulum, v.g. DBE, circa quam voluatur triangulum, du­
cantur AE, CD perpendiculares AD;
aliæ duæ ipſis æquales AFCG,
perpendicularis in AC;
tùm FG connectantur; eleueturque Trapezus
AG, donec AF, CG incubent perpendiculariter plano ABC;
denique
à B ducantur rectæ ad omnia puncta Trapezi erecti, habebitur pyramis,
cuius centrum grauitatis, dabit centrum percuſſionis quæſitum, per Th.
11. quod vt fiat, inueniatur centrum grauitatis Trapezi AG, modo di­
cto, ducta ſcilicet FC, aſſumptoque I centro grauitatis trianguli FGC
& L centro grauitatis trianguli FAC;
ſi enim ducatur LI, ſitque LI
ad LP, vt Trapezium AG, ad triangulum FGC;
certè P eſt centrum
grauitatis Trapezij per p.7. tùm ex P erecto ducatur recta ad B, hæc erit
axis pyramidis;
porrò ſi ducatur perpendicularis PO; tùm BO habebi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index