Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 491 > >|
1
8. In maiori quadrante, circa ſupremam extremitatem, eſt minor
inclinatio, quàm in minore;
hic enim ſtatim detorquetur à perpen­
diculo, cum quo facit angulum maiorem:
at verò circa infirmam
extremitatem, eſt maior inclinatio in maiore, quàm in minore:
hinc,
ſi comparetur vibratio maioris, cum vibratione minoris in modico
arcu, tempus illius eſt paulò maius duplo, temporis huius; in maxi­
mo arcu paulò minùs duplo, dum, ſcilicet, longitudinum ratio
ſit quadrupla.
9. In deſcenſu funependuli velocitas acquiſita eſt eadem cum ea,
quæ in ſubtenſa eiuſdem arcus acquiritur:
hinc ſunt ijdem ictus:
numerus, vibrationum non eſt infinitus, licèt in vacuo vibraretur
funependulum;
quia, cùm ſingulæ imminuantur, & infinitis pun­
ctis non conſtent;
tandem ad vltimam peruenitur: illa autem eſt vl­
tima, in cuius deſcenſu acquiritur tantùm vnum punctum impetus
ſupra innatum; in ea tamen ſententia, quæ vel infinitas partes actu,
vel infinita puncta cognoſcit, certè nunquam quieſceret funepen­
dulum in vacuo vibratum.
10. Funependulum in fine aſcenſus non quieſcit vno inſtanti;
quia impetui innato nunquam redditur æqualis acquiſitus;
poſita ta­
men illa æqualitate, inſtanti ſequenti eſſet quies:
funependulum
grauius citiùs deſcendit;
eſt enim eadem ratio, quæ fuit pro mo­
tu naturali;
corpus oblongum ſolidum circa punctum immobile
in circulo verticali rotatum vibratur adinſtat funependuli; deſ­
cendit tamen citiùs, quàm funependulum eiuſdem longitudinis.
11. Ratio facilis eſt; quia partes ſolidæ, quæ accedunt propiùs
ad extremitatem immobilem, accelerant motum aliarum, quæ
ad mobilem extremitatem accedunt;
faciunt enim arcum mino­
rem:
hinc aſcenſus non peruenit ad tantam ſublimitatem; quia, vt
prædictæ partes accelerant motum aliarum in deſcenſu, ita retar­
dant in deſcenſu:
hinc citiùs quieſcit hoc penduli genus, quàm
aliud:
ex hoc colligo paradoxon, ſcilicet, corpus moueri poſſe ſua
ſponte velociùs in arcu deorſum, quàm in perpendiculo; v.g. ſi iuxta
extremitatem immobilem ſit nodus plumbeus, cuius vi, altera ex­
tremitas longiùs diſtans deorſum rapiatur.
13[Figure 13]
De motu mixto ex circulari.
1. ROta, quæ mouetur in ſuperficie plana, mouetur motu mixto
ex recto centri, & circulari orbis:
axis tantùm rotæ mouetur
motu recto:
punctum contactus rotæ mouetur motu tardiſſimo,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index