Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 491 > >|
1
Scholium.
Obſeruabis propagationem impetus, vel alterius qualitatis eſſe tan­
tùm continuatam eiuſdem productionem, quæ incipit ab ea parte, cui
potentia eſt immediatè applicata, & propagatur, ſeu diffunditur per
omnes alias donec ad vltimam perueniat eo modo, quo iam definio.
Theorema 92.
Illa progatio non fit per motum localem, ita vt pars impetus producta in
prima parte ſubiecti tranſeat ad ſecundam, patet; quia cum impetus ſit ac­
cidens per Th. 8. de ſubiecto in ſubiectum tranſire non poteſt per deff.

accidentis; de qua in Metaphyſicâ;
nec eſt quod aliqui dicant ſe non poſſe
concipere, quomodo id fiat ſine motu locali;
cum ipſis etiam oculis
quaſi cernatur;
cum enim percutis corpus oblongum AE, & cadit ictus
in extremitatem A, corpus ipſum totum ſimul moues; igitur pars impe­
tus, quæ recipitur in A, non migrat in E, ſed hæc producitur in A, &
alia in B, alia in C, atque ita deinceps.
Scholium.
Obſeruabis ex hac propagatione impetus per analogiam rectè om­
ninò explicari propagationem luminis, & aliarum qualitatum, de qui­
bus ſuo loco.
Theorema 92.
In propagatione impetus prima pars A v. g. non producit partem B, &
hæc C;
hæc verò D, atque ita deinceps; Probatur. Primò, quia ſi hoc eſſet,
omne corpus poſſet moueri à qualibet potentia; nam modò poſſet pro­
duci vnum punctum impetus, hoc etiam aliud produceret, & hoc aliud,
atque ita deinceps.
Secundò, Minimum granum ſuperpoſitum rupi, to­
tam ipſam rupem mouere poſſet.
Tertio, Quia vel in omnibus, vel in
nulla parte impetus producitur per Th.33. Quartò, quia impetus mobi­
lis projecti intenderetur; nam impetus vnius partis impetum alterius
intenderet.
Quintò, quia impetus partis B, tàm ageret in A, trahendo,
quàm in C pellendo; cum impetus vtroque modo propagetur.
Sextò, ſi
applicaretur potentia in C, non video, cur impetus partis C, ageret po­
tius versùs E, quàm versùs A? alioquin eadem pars impetus plures pro­
ducere poſſet; igitur impetus potentiæ motricis ſufficiens erit cauſa ad
producendum totum alium.
Septimò, tractionis impetus explicari non
poteſt, ſi impetus vnius partis producat in alia impetum; alioquin dare­
tur mutua actio infinities repetita, vt conſideranti patebit.
Octauò, ſi
impetus vnius partis producit in alia;
ſint duo globi contigui; igitur il­
le, qui impellit alium, reflecti poſſet, quod nunquam accidit quando
ſunt contigui.
Obſeruabis illud quidem verum eſſe in motu recto, ſecus in circulari;
nam cum cylindrus circa alteram extremitatem vibratus deorſum cadit;
partes, quæ propiùs ad extremitatem immobilem accedunt iuuant mo­
tum aliarum, quæ longiùs ab eadem recedunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index