Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 491 > >|
1ad centrum alterius ducitur; quippe nihil eſt aliud à quo determinari.
poſſit, vt patet;
non determinatur etiam ab alterutra ſeorſim, vt con­
ſtat, igitur ab vtraque conjunctim;
in qua verò proportione dicemus,
& demonſtrabimus in libro de motu reflexo; ſunt enim mirificæ quæ­
dam reflexionum proportiones, quas ibidem explicabimus.
Theorema 130.
Hinc globus ſic impactus nunquam quieſcit; ratio eſt, quia vtraque linea
determinationis cum angulum faciat, in communem lineam abit;
nam
ex duabus lineis motus minimè oppoſitis ex diametro, fit alia tertia me­
dia pro rata; hîc etiam latent myſteria, de quibus loco citato.
Theorema 131.
Si globus minor in maiorem impingatur per quamcumque lineam directio­
nis, determinatur ad nouam lineam motus reflexi;
experientia clara eſt; ra­
tio eſt, quia maior globus maius eſt impedimentum, hinc nunquam
quieſcit minor globus impactus.
Theorema 132.
Si globus major in minorem impingatur per lineam directionis, quæ conne­
ctat centra, ſeruat eandem lineam;
patet etiam experientiâ, cuius ratio eſt
minor reſiſtentia minoris globi;
ſi verò ſit alia linea directionis, omni­
nò reflectitur ſuo modo;
id eſt mutat lineam; ſed de his omnibus fusè
aliàs;
hîc tantùm ſufficiat indicaſſe; (ſuppoſita linea directionis cen­
trali ſeu connectente centra, ſic enim deinceps eam appellabimus, in
quo caſu duplex determinatio tertiam mediam conflare non poteſt) in­
dicaſſe inquam ſufficiat nouam determinationem, vel eſſe æqualem prio­
ri, vel maiorem, vel minorem;
ſi æqualis eſt, globus impactus ſiſtit; ſi
maior, reflectitur; ſi minor, eandem lineam, ſed lentiùs pro rata pro­
ſequitur.
Theorema 133.
Si ſit duplex impetus æqualis ad diuerſas lineas determinatus in eodem mo­
bili, ſique illæ ſint ex diametro oppoſitæ ſiſtere debet mobile; patet;
ſit enim
globus vtrimque gemino malleo percuſſus æquali ictu;
haud dubiè ſiſtit;
cur enim potiùs in vnam partem quam in aliam?
cum ſimul in vtramque
moueri non poſſit.
Theorema 134.
Si verò alter impetus ſit intenſior, poſito eodem caſu, haud dubiè eius de­
terminatio præualebit pro rata; patet etiam experientià;
ratio eſt, quia im­
petus fortior debiliorem vincit; pugnant enim pro rata per Ax. 15.
hinc ſi ſit duplò intenſior, ſubduplum ſuæ velocitatis amittet, ſi triplè
ſubtriplum, &c.
de quo aliàs.
Theorema 135.
Si duo globi projecti ſibi inuicem occurrant in lineæ directionis connectente
centra, reflectitur vterque æquali motu, quo antè.
Probatur; ſunt enim globi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index