Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 491 > >|
1alio; quanquam impetus tantùm deſtruitur, cùm eſt fruſtrà: hinc, ſi
eſſet tantùm vnicus in eodem mobili, & liberum eſſet medium,
nunquam deſtrueretur nec vnquam dici poſſet functus ſuo mune­
re; quod omninò gratis dicitur.
8. Hinc, ſi ſint tantùm duo impetus in eodem mobili æquales
verbi gratia, vel ad eandem lineam determinantur, vel ad diverſas;

ſi ad eandem, nihil impetus deſtruitur, ſed eſt duplò velocior mo­
tus;
ſi ad diuerſas, vel ſunt oppoſitæ ex diametro, vel concurrentes
faciunt angulum;
ſi primum, vterque deſtruitur impetus; ſi ſe­
cundum, deſtruitur aliquid illius, quod determinabimus in­
frà.
Impetus innatus nunquam deſtruitur: dici poſſet grauitas ab­
ſoluta; ſaltem nihil eſt, quod diſtingui ab illa probare poſſit.
Porrò
nunquam deſtruitur;
quia nunquam eſt fruſtrà; quippe eius finis,
vel vſus, non eſt tantùm motus deorſum, ſed grauitatio, ſeu niſus
quidam deorſum.
Sed de grauitate aliàs.
6[Figure 6]
De motu naturali deorſum.
1. DAtur motus naturalis grauium deorſum ab intrinſeco,
quippe non poteſt eſſe, vel à vi tractrice terræ vel fila­
mentis quibuſdam, vel materia quadam tenui expultrice.
Eius finis
eſt globi terreſtris compactio, &c.
Eſt autem motus naturalis ab
impetu:
primò, quia eius acceleratio ſine impetu explicari non po­
teſt:
ſecundò, quia, cùm graue deorſum cadens imprimat impetum
in corpore occurrente, certè debet habere impetum: nec alio ar­
gumento mihi probabis, Solem eſſe lucidum, ignem calidum.
2. Motus hic eſt naturaliter acceleratus, ſcilicet, ab intrinſeco;
patet experientiâ.
Ratio eſt: quia, cùm in libero medio non impe­
diatur motus, & impetus productus primo inſtanti non conſerue­
tur ſecundo à cauſa primò productiua, ſed ab alia, ſitque ipſa mo­
bilis ſubſtantia cauſa neceſſaria;
certè ſecundo inſtanti producit
nouum impetum: idem dica de tertio, quarto, &c.
igitur creſcit
cauſa motus;
igitur & motus: quæ ratio clariſſima eſt: hinc æquali­
bus temporibus æqualia acquiruntur velocitatis momenta;
quia
cauſa neceſſaria æqualibus temporibus, æqualem effectum produ­
cit: quid clarius?
3. Hinc non poteſt creſcere hic impetus ſecundùm porportio-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index