Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1ratio ex eo petitur primò, quòd prius globus demittatur per planum
inclinatum, ſiue cadat ex ipſa manu, ſiue ex alio plano v.g. ex recto vel
alio plano decliui.
Secundò ex eo, quòd priùs moueatur altera extremi­
tas putà C, quàm D;
igitur acquirit C plùs impetus motu naturaliter ac­
celerato;
igitur retinetur à puncto; quòd licèt deinde moueatur, tardiùs
tamen mouetur;
igitur C vbi ad imum deſcendit iterum videtur aſcen­
dere tùm propter determinationem nouam;
tùm quia ab oppoſito pun­
cto deſcendente quaſi attollitur:
non dixi aſcendere, ſed tantùm videri
aſcendere, quia reuerâ non aſcendit;
alioquin aliquod punctum regrede­
retur, quod falſum eſt; nec enim poteſt aſcendere, niſi regrediatur, vt
conſtat.
Theorema 10.
Hinc non deſtruitur ille impetus ab impetu innato, vt fit in funependulis;
quia ſcilicet deſtruitur tantùm ab innato in aſcenſu;
ſed nullum pun­
ctum globi aſcendit, vt dictum eſt, quod vt meliùs intelligatur, ſit in fi­
gura Th. 1. globus centro O;
ſitque OF perpendicularis deorſum, quæ
percurritur ab eodem centro O motu centri;
ſitque motus orbis ab L
in que intelligatur autem planium AI 6;
certè punctum A, quod perinde
ſe habet, atque ſi eſſet punctum contactus, deſcribit lineam ARP ergo
non aſcendit; igitur non deſtruitur impetus productus ab impetu in­
nato.
Scholium.
Obſeruabis 1°. mirificam eſſe impetus propagationem in hoc motu;
quippe omnes partes mouentur inæquali motu, licèt moueantur à prin­
cipio intrinſeco.
1. Non tantum accelerari motum centri, ſed etiam motum orbis, vt
patet experientiâ in globo deſcendente per decliue planum.
3. Si globus non deſcendat in plano declini ſed in libero aëre poſt
primam librationem motus orbis non creſcit;
quia omnes partes ten­
dere poſſunt deorſum, nec ab vllo obice impediuntur; non eſt autem
par ratio pro motu in plano decliui, vt patet.
4. Hinc motus orbis ſenſim deceſcit, ſed omninò inſenſibiliter;
quia non deſtruitur ab impetu innato, vt iam dictum eſt;
nec enim ſic
motus circularis eſt contrarius motui recto;
quippe modò centrum
grauitatis globi feratur motu recto, hoc ſatis eſſe videtur, ſiue partes mo­
tu circulari ferantur: circa idem centrum, ſiue omnes motu recto per
lineas parallelas ferantur:
ratio à priori eſt, quia in tantum vnus impe­
tus deſtruit alium in eadem parte mobilis, in quantum impeditur ab eo
eius motus deorſum totius globi nullo modo impeditur ab illo motu
circulari, quia globus æquè citò deſcendit vno, atque alio motu, vt con­
ſtat mille experientiæ.
Theorema 11.
Si corporis grauis altera extremitas ſit grauior demittaturque in eo ſitu,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index