Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1candum eſt per contactus inadæquatos; tunc enim motus centri longè
ſuperat motum orbis.
Quintò, ſi vera eſſet hypotheſis Copernici, terra moueretur hoc vlti­
mo motu mixto ex motu centri, & motu orbis;
vnde omnia puncta
eiuſdem circuli paralleli mouerentur inæquali motui tardiſſimo qui­
dem punctum contactus hoc eſt meridiano reſpondens, velociſſimo ve­
rò ipſi oppoſitum, ſcilicet de media nocte: porrò in hoc motu motus
centri eſſet ferè maior motu orbis iuxta communem de diametro ma­
gni orbis ſententiam.
Sextò, ſi motus maioris rotæ dirigatur à minore res eodem modo
explicanda eſt, quo explicuimus illam per contactus diuerſos inadæquatos
tùm Th. 15. num.
11. tùm in digreſſione multis locis: porrò poſſunt eſſe
diuerſæ proportiones circuli mobilis, & immobilis; qui ſi maximus eſt,
minimus illius arcus accipi poteſt pro linea recta.
Septimò, poteſt ita rota moueri, vt pars ſuperior retrò agatur, id eſt,
vt motus orbis ſit oppoſitus motui centri v.g.ſi punctum N moueatur qui­
dem dextrorſum motu centri, O verò ſiniſtrorſum motu orbis;
ſed tunc
punctum B mouebitur dextrorſum motu orbis, ſed eſt noua difficultas:

quippe ex hac hypotheſi punctum O deſcriberet ſuo motu lineam ſimi­
lem, & æqualem lineæ rotatili BMIHF; punctum verò B moueretur
iuxta hanc hypotheſin eo modo, quo mouetur punctum O iuxta prio­
rem.
Sic autem moueri dicuntur quidam Epicycli ab Aſtronomis, quo­
rum centrum mouetur in conſequentia, hoc eſt ſecundum ſeriem
ſignorum;
ſummum verò punctum, ſeu ſtella apogæa retrò agitur, ſeu
in partem aduerſam contendit, vel vt vocant, in præcedentia:
tales
vulgò ponuntur Solis Epicycli & Lunæ; vnde obiter colligo, quàm ſit
neceſſaria Aſtronomis hæc de motu mixto ſententia, vt ſua phœnome­
na ad ſuas cauſas phyſicas reducant.
Octauò denique, poſſunt eſſe diuerſæ lineæ huius motus pro diuerſa
circulorum proportione, quarum figuras, deſcriptiones, affectiones ſuo
loco demonſtrabimus, & nouos latices tum Geometris, tùm Phyſicis
aperiemus, ex quibus vbertim fluit infinitarum ferè demonſtrationum
materia.
Theorema 17.
Explicari poſſunt cuncta phœnomena rotæ maioris mobilis circa minorem̨
immobilem; ſit enim rota minor centro A, cui incubet maior rota cen­
tro K, radio KB duplo BA, roteturque circa ſuperficiem BDFTH
punctum 5 reſpondebit F & Q poſt decurſam ſuperficiem puncto B,
eritque motus mixtus.
Primò, centrum K mouebitur motu circulari, quia ſemper æqualiter
diſtat à puncto A; igitur deſcribit circulum, cuius radius eſt KA.
Secundò, poteſt facilè deſcribi linea motus puncti B v.g. diuidatur
enim BDFH in 8 arcus æquales, & B5 in 4; tùm per puncta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index