Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 76.
Extenſio impetus respondet extentioni ſui ſubiecti, ſcilicet mobilis; cum
enim extra ſubjectum eſſe non poſſit, cum ſit qualitas;
certè ibi eſt, vbi
ſubjectum eſt; nam penetratur accidens cum ipſo ſubjecto.
Scolium.
Obſeruabis qualitatem omnem ita ſuo ſubjecto coëxtendi, vt æqua­
lem omnino quodlibet eius punctum, ſeu pars extentionem habeat ex­
tentioni puncti, ſeu partis ſui ſubjecti;
nec enim aliud eſt, vnde poſſit
determinari extentio qualitatum, præter ipſam extenſionem ſubjecti;

quod maximè in impetu videre eſt, cuius partes in mobili denſo minori
extentioni ſubjacent, quàm in mobili raro;
cum ex maiore ictu ſeu per­
cuſſione in mobili denſo plures impetus agentis partes eſſe conſtet; quia
ſcilicet ſunt plures partes ſubiecti.
Theorema 77.
Datur impetus altero impetu perfectior ſecundum entitatem; dixi ſecun­
dum entitatem;
quia iam dictum eſt ſuprà dari perfectiorem ſecundum
intenſionem;
huius Theorematis veritas mihi maximè demonſtranda
eſt, ex quo tàm multa infrà deducemus;
ſic autem probamus; Quotieſ­
cunque mouetur corpus, producuntur ſaltem tot partes impetus quot
ſunt partes mobilis per Th. 33. Quotieſcunque producuntur in mobili
tot partes impetus quot ſunt in mobili partes ſubjecti, mouetur mobile,
modó non impediatur;
quia poſita cauſa neceſſaria, & non impedita per
Ax. 11. ponitur effectus, quod de omni cauſa, ſed de formali potiſſimum
dici debet;
præterea datur aliquod pondus, quod data potentia ſine me­
chanico organo mouere non poteſt, licèt cum organo facilè moueat;
hæc
hypotheſis certa eſt;
igitur cum mouet, producit tot partes impetus quot
ſunt neceſſariæ, vt omnibus partibus mobilis diſtribuantur per idem Th.
33. cum verò non mouet, non producit tot partes impetus vt conſtat ex
dictis;
igitur producit plures cum organo in mobili, quàm ſine organo;
igitur imperfectiores, quod demonſtro:
ſit enim vectis BF, cuius cen­
trum ſeu fulcrum ſit in A, potentia in B, pondus G, quod attollitur in F;

plures partes impetus produci poſſunt in F, vel in E, quàm in B, ſcilicet
in ipſo pondere;
quia pondus quod non poteſt attolli in B, attollitur in
E, vel in F, vt patet ex dictis;
præterea punctum F mouetur tardius, quàm
B;
quia motus ſunt vt arcus, arcus vt ſemidiametri, hæ demum vt AF,
ad AB;
igitur motus puncti F, eſt tardior, vel imperfectior; igitur im­
petus puncti F, eſt imperfectior impetu puncti B, per Ax. 13 num.4. atqui
non eſt imperfectior ratione numeri partium, igitur ratione entitatis,
quæ imperfectior eſt; igitur datur impetus altero impetu imperfectior.
Scholium.
Obſeruabis primò multa hîc ſupponi ſeu deſiderari, quæ pertinent
ad propagationem impetus, de quibus infrà; Secundò hoc Theorema

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index