Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 491 > >|
1 4[Figure 4]
SYNOPSIS AMPLIOR.
BREVISSIMAM huius operis Epitomem hîc
habes (Amice Lector) quam ex Theſibus noſtri
Philoſophi huc traduxi, quæ tibi ampliſſimi
indicis loco erit.
5[Figure 5]
De Impetu.
1. IMPETVS eſt qualitas exigens motum ſui ſubiecti:
datur impetus;
quia non poteſt eſſe alia cauſa exi­
gitiua motus:
adde quòd, potentia motrix eſt acti­
ua;
igitur aliquid producit, ſed non aliud quàm
impetum, vt conſtat ex dictis de motu:
eſt aliquid diſtinctum à
ſubſtantia mobilis, quæ poteſt eſſe ſine impetu:
non eſt modus,
quia diſtinguitur ab effectu ſuo formali ſecundario:
impetus non
producitur in eo mobili, quod moueri non poteſt à potentia mo­
trice applicata:
& produci tantùm poteſt, vel in omni parte, vel
in nulla;
alioquin eſſet fruſtrà; & gratis ponitur neſcio quis impe­
tus inefficax.
2. Primo inſtanti, quo eſt impetus, non eſt motus, ne ſimul im­
petus ſit in duobus locis.
Impetus productus ad extra non produci­
tur à quantitate, nec virtute reſiſtitiua, nec ab alio, quàm ab impe­
tu, qui maximè eſt cauſa connaturalis alterius impetus:
agit tan­
tùm ad extra, vt tollat impedimentum:
hinc, cùm pro diuerſa
applicatione ſit diuerſum impedimentum, modò plùs, modò minùs
agit;
maximè verò, cum maximum eſt impedimentum: hinc ictus
per lineam perpendicularem fortiſſimus eſt: portò omnes partes
impetus agunt ad extra actione communi.
3. Impetus intenſus producere poteſt remiſſum, minoris mobi­
lis in maiore;
& remiſſus intenſum, maioris mobilis in minore, vt
patet; æqualis æqualem, æqualis mobilis in æquali, modò ſit debi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index